22
6, 37. Quos igitur tibi custodes, quae limina ponam, Quae nunquam supra pes inimicus eat? 39. Nam nihil invitae tristis custodia prodest; ꝗQuam peccare pudet, Cynthia, tuta sat est. 18, 35. Ipse tuus semper tibi sit custodia lectus, Nec nimis ornata fronte sedere velis. 29. De me, mi certe poteris formosa videri: Mi formosa satis, si modo saepe venis. 33. Cum tibi nec frater nec sit libi filius ullus, Frater ego et tibi sim ſilius unus ego. 6, 41. Nos uxur nunquam, nunquam me ducet amica: Semper amica mihi, semper et uxor eris. Praeterea El. 18. vers. 31— 32. poni debent inter v. 26. et 27. Ita mihi quidem omnia optime cohaerere videntur. Ita utrique carmini, et sexto et octavo decimo, medela affertur; nam in illo quoque post v. 40. transitum deesse quisque videt.— FI. II, 34, 31. Tu satius memorem Musis imitere Philetam Et non inflati somnia Callimachi..
Versum majorem sensum non praebere statim vides. Lachmannus recte judicavit corruptelam potissimum in voce satius latere, quae sic posita(tu satius imitere Phile- tam) nusquam legitur. Conjecit igitur satis docte: 1
Tu Battus memorem Musis imitere Philetam. Sed amicam Philetae non Batto, sed Battidem appellant; atque illa forma eo minus Pro- pertius uti debuit, quum ipse Philetae carminum liber Barris inscriptus esset. Praeterea non intelligitur, quid vox Musis sibi velit neque unde pendeat ablativus. Hertzbergius retinuit voc. satius, recepit autem lectionem unius aut alterius libr minoris ordinis: Tu satius Musis meliorem imitere Philetam. Sed quid hoc est, Philetam meliorem esse ipsis cunctis Musis? Et vox satius sic posita, ut dixi, ferri non potest. Tu igitur lege: Tu gravibus Musis meliorem imitere Philetam Et non inflati somnia Callimachi. Dehortatur poëta Lynceum ab epieis carminibus faciendis adhortaturque eum potius ad molliores cantus, ut qui plus ei profuturi sint in amore; quod ita exprimit, ut dicat: Missa facias carmina graviora et imitere potius elegiacos poëtas, quorum carmina illis meliora et amanti utiliora, Vocabulum gravis soltemne est de epicis aliisque severioris argumenti carminibus. Cf. El. I, 9, 9.:. Ouid tibi nunc misero prodest grave dicere Lnnzen 8 Aut Amphioniae moenia flere lyrae?—


