Aufsatz 
Quaestiones Propertianae / Guil. Fuerstenavii
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

quam aucta esset, cum lector revera Gallam hanc epistolam scripsisse putare deberet. Ut uno verbo dicam: In illo libri tertii carmine de rebus aliorum agit carminis conditor, in nostro de sui ipsius rebus; in illo igitur vera nomina ponere ei licebat, in hoc non lice- bat. Alia quoque ratio, quae Hertzbergio interpretum sententiae obstare videtur, facile refelli potest. Verum est, observamus in poëtis lyricis, eos ubi fictis nominibus utuntur hanc legem servasse, ut syllabae ficti nominis responderent syllabis veri. Sed quae fuit causa hujus legis? Haec, opinor: Si carmina sua antequam ederent cum puellis vel amicis suis communicabant, procul dubio vera illarum nomina in iis posita erant; postea, quum in lucem proferrent, illa vera nomina removebant eorumque locis ficta ponebant; opus igitur erat, ficta nomina syllabas ejusdem numeri habere ac vera. Quod quidem in omnibus iis carminibus observamus, ubi ficta puellarum nomina leguntur. In epistola au- tem illa Propertii cedente legis causa ipsam quoque legem cedere quis est qui miretur? Teneamus igitur eam sententiam, de qua omnes priores editores consentiunt, sub Arethusae et Lycotae nominibus Aeliam Gallam et Posthumum latere, nixi similitudine carminis XII. libri tertii. Jam de anno, quo nostrum carmen scriptum sit, facilis erit quaestio. Posthumus saepe absens fuit(v. 2.: quum loties absis), jam prius in Oriente(iteratos per ortus v. 7. coll. III, 12.), in Dacia, in Britannia, nunc iterum in Oriente, ut adver- sus Parthos militaret(v. 35. 65. sqq.). Prima expeditio Posthumi in Orientem facta esse debet anno Urbis 730., quum Aelius Gallus in Arabiam proficisceretur. Arabiae quidem C. III, 12. nulla fit mentio, sed Parthorum; attamen Aclii Galli expeditionem ad Parthos quoque spectasse conjicere licet ex Serarum mentione v. 8. facta. Nam Horatius quoque Seras cum Arabibus conjungit Od. I, 29., quod carmen ad eandem Aelii Galli ex- peditionem referendum est. Nunc Posthumus iterum in Orientem profectus erat, haud dubie anno 734.; breve enim temporis spatium, quod intercessisse inter utramque in Ori- entem expeditionem ex voce modo v. 7. et 8. apparet, prohibet nos, quominus alfis annis duas illas expeditiones tribnamus atque anno Urbis 730. et 734. Posthumum autem intra hos quatuor annos domum non rediisse, sequi videtur ex v. 18.: Texitur haec castris quarta lucerna tuis. De hoc anno 734. Hertzbergius quoque consentit.

De carmine quinto nihil certius dici potest, nisi hoc, id posteriorum carminum unum esse. Hertzbergius quidem ante annum 732. inquit haec Elegia scripta sit necesse est; quibus autem causis ductus non intelligo; et paullo post addit: quamquam de quinta certius quidquam non ausim affirmare. Propertius gaudet in hoc carmine, quod lena mortua sit, quae Cynthiam vel aliam poëtae amicam artibus meretriciis instruxerat. Quin finito Cynthiae amore scriptum sit, qubitari non potest; atque adeo hac mortua id scriptum judicaverim. Ad Cynthiam enim omnia illa referenda esse, quae Propertius de amica lenae objicit, verisimillimum est.