16
LXV plurium, XI trium syllabarum, in libro tertio XII plurium, unum trium sylla- barum, in libro quarto denique X plurium, unum trium syllabarum(II, 38.: tunicis). Adde: habemus in libro tertio XXV pentametros in vocalem sua natura brevem exeuntes, in iis VIII in cadentes, in libro quarto XIX in brevem vocalem, in his III in& ca- dentes. Quae igitur, quaeso, causa est, cur libri quarti carmina ceteris minus perpolita judicemus? Nonne inde intelligimus, Propertii carmina eo politiora esse, quo posteriore libro posita reperiuntur? Ipse etiam vides, quid de Hertzbergii sententia judicandum sit, qui pag. 220.: fantam inquit in eo(libro primo) invenimus limae sollertiam, quantam in nullo reliquorum.— Persuasum igitur tibi erit, carmen primum libri quarti finito jam amore Cynthiae scriptum esse; eadem res est Carminum II. IV. IX. X.—
Tertium hujus libri carmen est epistola Arethusae ad maritum Lycotam militantem scripta. Non dubito, quin interpretes recte judicaverint, sub illorum nominibus Aeliam Gallam et Posthumum latere, quos ex C. III, 12. novimus. Nititur ea sententia hoc ipso libri tertii carmine, cujus simillimum est argumentum et condicio. Primus quantum scio Hertzbergius illam opinionem infirmare conatus est, his quidem rationibus nixus: Nam quid eosdem homines, quos anteas nominare non dubitasset, in plane simili argumento ficto nuncuparet nomine? Prgeterea obstat ipsa syllabarum mensura. At etsi simillima, tamen non prorsus eadem est utriusque carminis ratio. In libri tertii carmine loquitur de quritie amici sui, qui a se impetrare poterat, ut uxorem plorantem relinqueret et in terras remo- tissimas proficisceretur; loquitur de fido amore et castitate Gallae, qua Penelopen adeo victura sit. In universum igitur de rebus aliorum loquitur, de viri contentione factorum et gloriae, de mulieris fide et castitate; quam sententiam more poëttico ita magis sub aspectum subjicit, ut a concreto quasi et certo facto proficiscatur eoque tamquam occasione carminis componendi utatur. Propter concretum igitur quod dixi argumentum carminis necesse fuit, ut certa quoque nomina adderet; si fictis usus esset carmen multo minus oblectationis praeberet. Alia res est epistolae quam libro quarto legimus. Pertinet ea ad idem poëéseos genus, ad quod Ovidii Heroides. Hic argumenta ex mythologia et ex anti- quissima historia desumta tractat; minime igitur offendit, quod poëta non sub fictis, sed veris mulierum nominibus latens epistolas scribit; eae enim remotissimis temporibus vixerunt, ita ut lector primo statim aspectu intelligere debeat, has epistolas quasi poëtica fictione niti. Propertius aeque atque Ovidius fingit se esse eam, quae alia est, ejusque cogitationes assequitur; quae tamen cum adhuc inter vivos esset, fieri non poterat, ut eam sub vero nomine scribentem induceret, sed ficto uteretur necesse fuit. Propertius recte intellexit, esse argumentum poëta dignissimum, depingere lamentationes uxoris a viro relictae; melius id fieri non poterat, quam si epistolae forma uteretur, tum enim omnia ita describere poterat, ut oculis ea videre nobis videremur. Sed cum argumentum poëtae propositum ad praesens tempus pertineret personaeque, quarum mentio fit, eo ipso tempore viverent, vero Gallae nomine abuti ei non licuit; eo enim fictio pouëtica turbata potius


