Aufsatz 
Quaestiones Propertianae / Guil. Fuerstenavii
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

Hertzbergius Lachmanno duce carmen in quas partes dividit, quarum posterior(inde a v. 71.) alio tempore ac prior scripta et huic postmodo adjecta sit. Poëtam enim ficto horoscopi nomine velatum ipsum pristina sua studia irridentem talia proferre inde a v. 135., quae, quod futurum verbi tempus declaret, omnia vaticinantis modo edita omnes sales per- derent, si principium carminis post initium amoris scriptum esse concederemus. Sed toltum carmen ita compositum est ejusque partes tam concinne cohaerent, ut mea quidem sententia nequeat diversis temporibus scriptum esse. Non enim perspicio, quid sibi vellent verba v. 57.: Moenia namque pio conor disponere versu, nisi iis poëta apud horoscopum uber- tatem excusare velit, qua de antiquitatibus Urbis disserit, quod nos diceremus: du musst nämlich wissen, dass ich etc. Quod tamen fieri non poterat, nisi totum carminis et argumentum et dispositionem jam initio tale sibi finxit et ante oculos posuit, quale nunc habemus. Jam ex iis quae horoscopus de amore Propertii vaticinatur jure mihi concludere videor, haec tum scripta esse, quum amor Cynthiae jam talem se praebuisset, qualem fore eum Chaldaeus vaticinatur vel potius vaticinari fingitur; quis enim bona fide putet, Pro- pertium horoscopi nomine velatum revera praesagire futura? Futura potius quasi ex prae- teritis praedicit; itaque totum carmen eo tempore scriptum est, quum res in eo narratae jam practeritae essent, hoc est, finito jam erga Cynthiam amore. At tunc illa, qucce inde à v. 135. valicinantis modo eduntur, omnes sales omnemque sanguinem perderent! Audio Hertzbergium; sed id ipsum, quod poëta se vel potius Chaldaeum futura vaticinantem ſacit, nil nisi lusus cogitationis rerumque fictarum est, quarum vis ne turbetur tempus ita descri- bitur, ut ante Cynthiae amorem, nimirum anno 726. cogitandum sit, non prius propter aedem Apollinis, cujus v. 3. mentio fit. Ita causa quoque removetur, qua ductus Hertz- bergius reliqua eiusdem generis carmina(IV, 2. 4. 9. 10.) ante amoris tempora condita esse statuit; censet enim, posteriorem El. primae partem prooeminum futuri operis desti- natum esse. Res igitur haec est. Propertius juvenis sibi proposuerat, sacra diesque canere et cognomina prisca locorum(IV, 1, 69.); nondum ea cecinerat(quod apparet ex futuro verbi canendi tempore I. l.), quum amor eum ab his studiis revocaret. Finito de- mum amore cirea annum 731. p. U. c. pristina studia repetit, quorum specimen carmen secundum hujus libri est, praeterea C. IV. IX. et X. Nostrum totum carmen sane pro prooemio eorum habendum est, quo exponat, se jam pridem his studiis operam navasse, et qui factum sit, ut ab iis revocaretur. Garmina quae dixi I. II. IV. IX. X. minime juvenilis aetatis speciem prae se ferunt; omnino liber quartus carmina continet, quae inter venustissima et politissima videntur recensenda esse. In versibus quoque componendis poëta hoc libro multo majorem artem et diligentiam praestitit, quam in prioribus. Vide- mus optimos carminum elegiacorum eonditores, inprimis Ovidium, curasse, ut in fine pen- tametri syllabam brevi vocali terminantem non minus vitarent quam vocubalum pluriun, maxime trium syllabarum. In Propertii libro primo invenies CXXII. pentametros, qui in vocabulum plurium syllabarum exennt, in his XIV. trium syllabarum; in libro secundo