14
mentio injiciatur, nulla quidem necessitate cogente, secundo inseruerit.— Propertius quum viginti vel triginta carmina fecisset non constituit: haec efficient librum secundum; deinde alia cecinit, quae tertium efficerent. Non ita; tum enim nullum carmen in libro tertio inveniremus, quod ante secundi libri carmina scriptum esset, quum tamen horum plura anno 730., quin etiam post hunc annum, alia contra libri tertii carmina anno 726. composita sint necesse sit. Itaque poëta quum jam plures elegias fecisset, quam quae in unum librum comprehendi possent, inter alia etiam id carmen cecinit, quod nunc tertium decimum libri secundi est; nil igitur mirum, si jam ante, quam carmina quae librum secundum et quae tertium efficerent, seposuisset et omnia in duos libros distribuisset, de tribus suis libris in eo loquitur. Jam omnia haec carmina circa annum 732. vel. 733. edere con- stituit, distribuit illa, quantum nunc videmus nulla neque temporis quo ea fecerat neque argumenti quod tractant ratione habita, in duos libros, et nescio quomodo factum est, ut carmini tertio decimo locum in libro secundo assignaret. Non erat quod vereretur, ne lectores versu 25. offenderentur; quicumque hoc carmen legebat, etiam libri tertii notitiam hahnit, quippe qui conjunctim cum illo editus esset. Quid si nostri temporis poëta ante aliquot annos primum carminum volumen edidisset, nunc secundum et tertium conjunctim ederet, num offenderemur, si in carmine aliqnuo secundi voluminis de tribus suis volumi- nibus loqueretur, si praeterea videremus, ordinem chronologicum eum in distribuendis car- minibus non servasse? Eadem res est. Et unde scimus, ordinem carminum Propertia- norum vel Horatiaiorum, qualem nunc habemus, a poëtis ipsis profectum esse? Quae necessitas, ut Lachmanni verbis utar, coëgit poëtam, ut Carm. XV. non secundo, sed tertio libro insereret, quamvis argumentum alium ordinem sibi flagitaret? Et nonne hoc mirum, quod Carm. XXIV. apud Lachmannum in libro tertio legitur, cum tamen vers. 1. hujus carminis:
* Tu logueri is, cum sis jam noto fabula libro
indicet, unum tantum poëtae librum praecessisse? Fortasse etiam in argumento carminis XIII. causa inest, cur in libro secundo, non tertio locum acciperet. Percurre carmina libri tertii quae Cynthiae mentionem faciunt; nullum invenies, quod tam plenum sit vegeti et ardentis amoris, qualem plurima libri secundi produnt, inprimis tertium decimum.—
Cap. IIV. De libri anarelen carminibus.
De. carmine primo quid sentiam supra exposui; aliter Hertabergius. Demonstravi, distinguendum esse inter tempus, quo poëta res in hoc carmine narratas evenisse finxerit, et tempus, quo ipsum carmen conscripserit; illud esse annum Urbis 726., hoc posterius.


