Aufsatz 
Quaestiones Propertianae / Guil. Fuerstenavii
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

argumentum poëta non cum reliquis libri secundi et tertii carminibus edidit. Sed quid Propertium movisset, ut carmina libri secundi duodecimum, tertium decimum et id, quod secundum Hertzbergium ex IX, 41 52. et XIII, 43 58. coartandum est, reponeret neque simul cum aliis ederet, perspici non potest, quum eorum argumenta talia sint, qualia multorum aliorum. Sin quis dicat, haec carmina carminumque partes post editos priores libros facta esse, ei objiciendum erit, vigentem adhuc erga Cynthiam amorem ea indicare. Neque est, quod miremur, elegia duodecima historiam amoris interruptam esse; nam re- liqua quoque carmina nulla temporis ratione habita posita vel potius dispersa esse videmus. Denique ne in eo quidem Hertzbergio assentiri possum, quod dicit, vv. 41 52. a car- mine nono, vv. 43 58. a carmine tertio decimo dirimendos et in integrum carmen con- jungendos esse. De Eleg. IX, 41. sqq. Lachmannus, cujus auctoritate se tuetur Hertz- bergius: Haec quidem inquit cum superioribus non sane nimis bene codunt. Nlic enim desperat amator, puellae infideli cedit, Cupidines se omnibus spiculis ita, ut prorsus pe- reat, configere jubet: nunc repente solum ac viduo toro victurum sese promittit. Sed vi- deamus, quod sit carminis argumentum. Tu, Cynthia, me spernens alius amori te dedis; aliae feminae amatoribus fideles fuerunt, tu non; et quam fidem ego tibi probavi! Sed, quandoquidem tibi placet fidem non servare, equidem non repugnabo. Mortem sibi optat Poëta(v. 38 40), attamen promittit, se Cynthiam, quantumvis sibi inimicam, per re- liquam vitam pariter amaturum esse, atque antea(v. 41 46.). Denique mortem rivalis cupit(v. 47 52.). Ubi, quaeso, sententiarum nexus interruptus? Mori cupit pobëta, tamen per vitae tempus sibi reliquum se Cynthiam amaturum esse profitetur. Saepissime hanc sententiam carmina Propertii tractant, quod perfidiam amicae exprobrat, nihilominus autem constantem suam fidem ei promittit, ut lib. I, 18; II, 6; 17; 25. et saepius. Accedit, quod si Hertzbergium sequamur verba ille vir v. 48. non habent quo referantur; longe enim alia res est vocabuli Iste in initio carminis positi, ubi statim apparet, rivalem quen- dam intelligendum esse; sin autem a v. 41. integrum carmen incipimus, verendum est ut perspiciatur, quid ille vir fecerit, cur poëta mortem ejus optet. Versus 51 52. denique aptissimi sunt ad concludendum carmen, eodem modo quo Carm. II, 1; 14; III, 21. alia, inprimis C. II, 26. Et quid fit, si carminis tertii decimi vv. 43. sqq. fini carminis noni subjungamus? Id ipsum, quod Lachmannum et Hertzbergium offendit in carmine nono eosque movit, ut carmen nonum dirimerent: initio vivere vult solus ac viduo toro(IX, 41. sqq.), sub finem(XIII, 43. sqq.) mortem sibi optat.

Sed quid denique faciamus desperato illo libri secundi loco? Equidem fateor, mihi Barthii sententiam prorsus satisfacere, qui Si quis ev me quaerat, inquit, cur ea ipsa elegia libro secundo legatur, neque demum tertio, facilis est responsio; quoniam nimirum neque Properlius neque Horatius carmina sua ordine chronologico composita ediderunt, sed ille promiscue conjecit in illos duos libros quiequid elegiarum ad manum erat; quam- quam Lachmannus absurde poëtam egisse censet, si hoc carmen, in quo trium librorum