12
in libro secundo inveniatur, quum tamen libro tertio aut absoluto aut certe scribi coepto compositum se ipse testetur. Conjecturas, quibus VV. dd. locum sanum tentarunt, aeque ac contortas interpretationes, quibus alii difficultatem removere conati sunt, jure aspernatus, Lachmanni quoque conjecturam refutat, maxime propter nexum internum nati modo et crescentis, vegeti deinde et fluctuantis, deficientis denique et exstincti amoris, cui triparti- tus voluminum numerus egregie accommodetur. Hactenus prorsus assentior Hertzbergio; sequentibus viam vir doctus indicat, quam ipse ad removendam illam difficultatem ingressus sit, eamque nunc paucis exponere liceat. Ita fere argumentatus est: Elegiae II, 10. et 11. scriptae sunt anno dissidii, i. e. anno Urbis 729.; jam si his proxima carmina consideramus, duodecimo interruptam videmus amoris historiam et quasi fabulam, qualem Vir doct. libro primo Quaestionum constituit; elegia autem nona et tertia decima ita laborantem sententiarum nexum videmus, ut in altera vv. 41.— 52., in altera v. 43— 58. assuti ju- dicandi sint panni; quas quas laceras partes dum comparamus, videbimus, conjunctas in- tegrum efficere carmen. Quum vero constet, librum quartum post mortem poëtae ab amicis editum esse, non falletur qui credat, eos, quibus edendorum Propertii operum postumorum cura contigerit, quaecunque indigesta invenissent, in unum quarti libri volumen coëgisse. Qui quum quaedam animadvertissent, quae ut aperte ad praeterita amoris tempora pertine- rent, ita dicendi genere et materie reliquorum librorum carminibus simillima essent, his locum quo aptissime collocarentur quaesierunt. In exemplari autem poëtae νντονmα⁴ circa carmen decimum et undecimum libri secundi spatium offenderunt vacuum, quo tem- poris intervallum, quod inter utramque libri partem conscribendum intercessisset, signi- ficaretur. Huc, quae laceris scidis inscripta parum congrue coartaverant, inculcaverunt.—
Statim vides, quam docta et ingeniosa haec conjectura et tota illa argumentatio sit; quae tamen, quum sane speciosissima sit et omnem difficultatem prorsus removeat, ne continuo nos capiat cavendum est. Plura enim sunt, quae ei officiant. Maximum mo- mentum totius demonstrationis in eo positum est, quod amici poëtae, qui libri quarti carmina post mortem ejus ederent, nonnulla carminum postumorum reliquis libris iis locis, quibus aptissime collocarentur, inculcaverint. Nonne tum octavam quoque libri quarti elegiam, quae iram Cynthiae propter perfidiam poëtae depingit, prioribus libris inseruis- sent? At dicendi genere et materie reliquorum librorum carminibus dissimilis est! Di- cendi genere nequaquam, materie sane; quod tamen non amicis, sed Propertio ipso causae fuit, cur id carmen publici juris non faceret. Et quid de carmine tertio libri quarti? nonne aptissime post duodecimum libri tertii inseri poterat? Sed dicam, quae mea sit sen- tentia. Sane post mortem poëtae liber quartus editus esse videtur, sed ea carmina continet, quae Propertius post editos priores libros fecerat; sin minus ipse ea prioribus libris in- seruisset, neque ullum carmen, quod infra demonstrabimus, ille liber continet, quod ante annum 733., quo secundum et tertium librum vel editos vel confectos esse viri docti statuunt, scriptum esse debeat, modo excipias carmen octavum, quod, ut dixi, propter ipsum
.


