11
carminis Propertium dicere facit: Amor me castas puellas, inter quas Cynthiam, odisse docuit, et hic furor jam per totum annum duravit— tamen postea v. 21. idem Propertius cupit, ut mens Cynthiae convertatur et sibi propensior reddatur, quin etiam sub finem carminis v. 34. dicit: nullo vacuus tempore defit Amor? Accedit, quod, si id tenemus, carmen primum pro exordio libri Cynthiae habendum esse, satis inepte poëta egisset, si statim in limine libri dixisset, sibi nunc non amplius rem esse cum Cynthia seque potius ad scortorum consuetudinem vertisse. Certe et suo nomini et exspectationi, quam lector de sequentibus carminibus haberet, aeque male consulnisset; semet ipsum enim ut lascivum ostendisset, elegiae sequentes autem amorem canerent, a quo jam dudum recessisset, amorem puellae, quam tunc adeo odisset.— Restat igitur unum Lachmanni argumentum, verba scilicet v. 7.: Et mihi jam 100 furor hic non deficit anno, ad quae refert El. III, 16, 9.: Peccaram semel et totum sum pulsus in annum. Sed de hoc integro dissidii anno jam superiore capite satis disputatum; etiam si hanc de vocabuli annus significatione quaestionem missam faciamus, omnino non potest conferri noster locus cum alio illo qui est in libro tertio. IIlic dicit poëta: semel peccaram, et totum in annum pulsus sum; nostro contra loco ex Lachmanni sententia totum annum peccat. Summa nostrae dis- putationis igitur haec est: totum carmen nullum aliud argumentum habet, nisi quod poëta queritur, se non amplius a Cynthia amari, quum tamen suus erga amicam animus nun- quam languescat(et mihi jam toto furor hio non deficit anno); cupit, ut sibi magis pro- pitia reddatur. Nil de odio poëtae contra Cynthiam, nil de Lachmanni integro dissidii anno, quo totam Viri doctissimi chronologiam carminum niti supra vidimus. Quod vero dicit Propertius, se nullo vivere consilio, hoc aeque aptum est ad tempus impotentissimi amoris, atque ad tempus, quo Veneri vulgivagae serviret significandum. Finis denique carminis hanc habet sententiam: Mittite me in remotissimas terras et maria; vos, qui felici amore fruimini, remanete; mihi amor meus vitam amaram reddit, et nullo tempore cessat animi mei perturbatio. Haec mea mala vos vitate; remanete domi, et sua puella quemque moretur.—
Cap. I1I. De Ioco Propertii II, 13, 25.
Sat mea, sat magna est, si tres sint pompa libelli, Quos ego Persephonae maxima dona feram.
Recentissimus editor in distribuendis Propertii libris non sequutus est Lachmannum, qui librum secundum in duos diremit, ita ut quinque poëtae libros habeat; séd non minus quam hie doctissimus vir miratus est, qui factum sit, ut notus ille versus II, 13, 25.
2*


