Aufsatz 
Quaestiones Propertianae / Guil. Fuerstenavii
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

Donec me docuit castas odisse puellas Inprobus, et nullo vivere consilio. Et mihi jam toto furor hic non deficit anno, Cum tamen adversos cogor habere deos. Interpretes quidem ibi nescio quid de Musis et Gratiis somniant, alii Cynthiam libidi- nosam et prostituli pudoris mulierem dici opinantur: tu ne dubita, quin poëta se, Cynthia et castis puellis relictis,(hoc erat illud: Peccaram et totum sum pulsus in annum) jam per tolum annum viles quderere et sine consilio queratur vivere, adversa lamen Tenere et Cynthiae desertae memoria animum assidue subeunte. Hunc verum sensum esse cerlius fit ex his ejusdeem carminis versibus: Hoc, moneo, vitate malum. sua quemque moretur Cura, neque assueto mulet amore locum.

Ex ejus igitur sententia inter castas puellas Cynthia quoque numeranda est, ita, ut Propertius dicat, se Cynthiam(castas puellas) dereliquisse et nunc per totum annum meretricum consuetudini se dedere, quamvis in hoc amoris genere Venus sibi non propitia sit. Sed quomodo poëta Cynthiam in castis puellis haberi velle potest, quam C. II, 6. cum Laide, Thaide et Phryne comparat; de qua GC. II, 9, 19. dicit: At lu non una po- tuisti nocte vacare Impia; quae C. I, 8. cum praetore quodam in IIIyriam profectura est; cui C. II, 16. id non vitio vertit, quod hoc praetore reduce facto septenas noctes cum eo rem habitura sit; cui potius v. 7. non ironice, sed serio suadet:

ꝗQuare, si sapis, oblalas ne desere messes,

Et stolidum pleno vellere carpe pecus; Deinde, ubi consumto restabit munere pauper, Dic alias iterum naviget Illyrias; quam denique v. 12. dieit semper amatorum ponderare sinus? Cf. insuper C. II, 21. Num haec casta fuit puella? Credat Judaeus Apella: Non ego. Ipse poëta non poscit, ut amica sibi fida sit neque cum alio quoquam rem habeat, sed id tantum, ut nonnunquam se quoque excipiat. Cynthia igitur meretrix fuit. Praeterea hoc contra Lachmannum dicendum est. Si eum sequimur, Propertius quum vi- libus scortis se dederet coactus fuit adversos deos habere. Quam alienum hoc sit ab amore et cupiditatibus tam turpis naturae, facile vides; et quomodo huic poëtae vivendi rationi et condicioni comparari possit Milanionis exemplum? quomodo ejus exempli applicatio V. 15. facta intelligenda sit: Aliis datum fuit, ut precibus et benefactis amicam sibi con- ciliarent, mihi non? Ejusmodi querimonia ad nullam nisi ad Cynthiam pertinere potest; ad eam igitur illa quoque verba referenda sunt; QOuum tamen addversos cogor habere deos, itaque quae antecedunt omnia. Et quomodo haec inter se congruunt: Lachmannus initio