9
omnia ostendunt felicitatem, qua pobtam fidus et morigerus Cynthiae amor uti patitur; octavo quoque carmine puncto tantum temporis pobtta sollicitus est, ne turbetur felicitas sua. Etiam carmen sextum et septimum tempori felicis amoris adnumeranda sunt, sed post priora illa videntur scripta esse, quum septimo alia carmina significentur, et sexto jam de itinere sermo sit, quod tum quidem recusat, dissidii autem tempore revera facit pouëta.— Transitum quasi ad hoc dissidii tempus faciunt secundi generis carmina: pri- mum, tertium, quintum, undecimum, quintum decimum. Quinto jam rivalem metuere de- bet, quem non operam perdidisse in allicienda Cynthia ex eo intelligimus, quod Propertius quam maxime studet, ut depellat rivalem ab amore suo; poëtam igitur non nimis immuta- bili Cynthiae amore usum fuisse facilis est suspicio. Carmine primo dolet, quod amore infelici crucietur, quum tamen suus erga amicam animus fidissimus sit. Undecimo carmine Cynthia Bajis versatur, oppido omnibus libidinum illecebris repleto; manifesto haud ni- miam de ejus constantia ac fide opinionem habet poëta. Tertio carmine Propertius ad Gynthiam dormientem venit, quae eum irae plena excipit et jam ipsa ei perfidiam objicit. Quinto decimo exprobrat ei poëta, quod, cum gravissimum periculum sibi immineret, lenta et immota fuerit.— Sequuntur tertii generis, amoris interrupti carmina: car- mine duodevicesimo jam res ad plenas discordias deducta est; Cynthia a pobta se removit simulatione perfidiae ejus. Propterea Propertius carmine XVII. Roma abiit et in itinere est, cujus El. VI. mentio facta. Carmine XII. et XIII. etiam de infortunio suo con- queritur, quod ab amica depulsus sit. Carmine XVI. stans ad januam amicae, quae nunc alios amatores excipit, canit cantilenam μ.όααιαε υο)— Quarti denique generis car- mina non pertinent ad Cynthiam ejusque amorem: nonum, vicesimum, unum et vicesimum, alterum et vicesimum, fortasse decimum quoque, nisi et eadem Cynthia illa puella sit, quam Gallus amat †).
Hoc igitur Lachmanno concedendum est, primum libri primi carmen eo tempore scriptum esse, quo mutuus amor languesceret, certe quod ad Cynthiam attineret; sed neque dicere possumus, quam diu hoc dissidium duraverit, et ea, quae Lachmannus inde colligit, jure impugnanda sunt. Nam vir doctissimus pag. XXIII. praefationis ad editionem suam: In primo inquit libri primi cermine illius(dissidii scilicet, quod secun- dum C. III, 16, 9. per annum duraverit) mentio facta est:
Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis, Contactum nullis ante cupidinibus.
Tum mihi constantis dejecit lumina fastus Et caput inpositis pressit Amor pedlibus,
*) Nam mihi quidem verisimillimum videtur, in hoc carmine januam domum Cynthiae, dominam v. 9. hanc ipsam Cynthiam, supplicem v. 14. Propertium indicare. †) Haec est conjectura, quam nunc in suspenso relinquo. 1
2
4


