Aufsatz 
Quaestiones Propertianae / Guil. Fuerstenavii
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

Lib. LIV., ubi res anno 736. gestas enarrat, de hac lege loquitur*), dicens, Augustum illo anno poenas vitae caelibis graviores reddidisse et rursus praemia liberorum creandorum posuisse. Manifestum est, his verbis priorem aliquam legem indicari, cujus ad tempus definiendum viri docti loco Taciti) ad annum 726. p. U. perducti sunt. Taciti autem verba potius legem indicare videntur, quae permanserit neque paullo post, quia effici non potuit, sublata sit. Neque nomen legis, Papiae Poppaeae, aptum est ad significandas Julias rogationes. Sed ut concedamus, fortasse a. 726. primum conatum ferendae legis Juliae factum esse: inde non sequitur, quo anno G(. II, 7. scriptum sit, cujus nimirum tempus, ut dixi, inde pendet, quo anno illa lex sublata sit. Ita illa quoque Lachmanni sententia, librum primum initio anni 726. in lucem prodisse, argumentis suis privatur. Quum hoc anno Propertius ex sententia nostra ferme quodeviginti vel viginti annos natus fuerit, verisimilius est, posteriore demum tempore librum primum editum esse. Et quo- modo Propertius anno 726. p. U. astrologum ad se haec loquentem fingere potuisset(IV, 1, 133. sqq.):

Tum libi pauca suo de carmine dictat Apollo,

Et vetat insano verba tonare foro.

At tu finge elegos, fallax opus etc., si Propertius jam tunc temporis edito integro elegiarum libro pobtae celebritatem con- secutus fuisset!

Cap. II. De libri primi carminibus, et praecipue de primo.

Aittentus carminum libri primi lector facile animadvertet, maxime diversa esse sin- gularum elegiarum argumenta et condiciones, ita ut omnes in quatuor genera dispertire possimus. Primum comprehendit ea carmina, quae felicem et tranquillum, nullis per- fidiae suspicionibus turbatum amorem Propertii erga Cynthiam demonstrant; haec scilicet reliqua tempore antecedunt. Pertinent ad id genus secundum, quartum, quartum decimum et undevicesimum carmen, quorum quod prius, quod posterius scriptum sit, vix dici potest;

*) Torg re ³νάνραοι τoεsε d⁴νάἀάν˙οοις νᷣνepa rd‿ erurid⁴ erercnel⁴*ε εενινιαόιι νι rs A⁴ναμο ει τν.νινιοππσοοοιασςα¶ ιαια S νƷσꝙ.

) Ann. III, 28.: Sexlo demum consulatu Caesar Augustus potentiae securus, quae trium- viratu jusserat, abolevit deditque jura, quis pace et principe uteremur. Acriora ex eo vincla, indili custodes et lege Papia Poppaea praemiis inducli, ut, si a privilegi is parentum cessaretur, velut parens omnium populus vacantia teneret.