Aufsatz 
Quaestiones Propertianae / Guil. Fuerstenavii
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

post reconciliatam amicitiam dici non potuerint, quia dissidium nulla alia re nisi perfidia Propertii ortum erat, consentaneum est, hos versus ineunte anno 725. scriplos esse, ut poëta minimum per biennium post diruptum Lycinnae amorem(III, 15.) Chnthiae servierit, id est annis 723 et 724. Ouinque illi anni, qui C. III, 25, 3. numerantur, referendi sunt ad tempus continui amoris, annos igitur 726 731. p. U.

Hactenus Lachmannus. Facile vides, totam ejus ratiocinationem potissimum in eo niti, quod vir doctissimus existimet, verbis illis, quae C. III, 16, 9. legimus: totum sum pulsus in annum integrum duodecim mensium annum ad verbum significari. Quod tamen ut statuamus nil nos cogit, neque hoc loco, neque El. I, 1, 7.; immo vox annus utroque loco nihil aliud nisi omnino longius tempus signiſicat, similiter atque apud Virgilium, qui Ecl. VII, 42. sq. hoc dicit:.

Immo ego Sardoniis videar libi amarior kerbis,

Si mihi non haec lux tolo jam longior anno est. Et verissimum id est, quod Huschkius ad similem Tibulli locum El. II, 5, 109.;

Jaceo quum saucius annum monet: Aliter ratiocinantur amatores, aliter chronologt. Confer etiam Theocriti locum, quem Waeüeld ad Virgilii I. I. affert(Id. XII, 2.):

0l d oSeöyreg dy ,re Tnodσνοοσνν. Nihil igitur opus est verum et integrum annum dissidii statuere, neque verba illa: Ouinque tibi potui servire fideliter annos nimis urgenda sunt, quasi per hos annos nullum et ne breve quidem dissidium fuisse possit. Et ne C. III, 15, 7. sqq. quidem verba poëtae, qui- bus amicae fidem suam affirmat, ita proprie accipienda sunt; ea dicere poterat, quamquam semel peccarat, praesertim quum hoc carmine id maxime ageret, ut suspicionem a Lycinna propulsaret, quasi adhuc rem secum haberet. Quodsi contra statueres, sequeretur, ut El. IV, 8. quoque tempori ante a. 725. p. U. adscribenda esset, quod tamen nemo unquam pro- babit. Tum etiam prima libri primi elegia illo dissidii tempore scripta sit minime necesse est, siquidem verba illa, quae id ex Lachmanni sententia probant, aliter quoque, immo aptius intelligi possunt, quod proximo capite demonstrare conabor. Quod denique ad C. II, 7. attinet, non tam indubitatum est, id a. 726. scriptum esse; immo tibi hoc, si carmen accuratius perspexeris, veri dissimillimum videbitur. Initium carminis hoc est:

Gavisa es certe sublatam, Cynthia, legem,

Oua quondam edicta flemus ulerque diu,

Ni nos dividerel. Seriptum igitur est non eo tempore, quo Augustus primo legem Juliam daret, sed quum eam, ut quae perfici non posset, tolleret; hoc autem non statim post datam le- gem factum esse, certe non eodem anno, indicari videtur vocabulo quondam. Quid? quod ne hoc quidem, legem de maritandis ordinibus primum anno 726. datam esse, cer- tis veterum scriptorum testimoniis nititur. Dio Cassius non priore loco quam cap. 16.