Aufsatz 
Quaestiones Propertianae / Guil. Fuerstenavii
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

appareat, Propertii erga Cynthiam amorem in universum per quinque annos viguisse, hic amor adjudicandus erit annis 726. usque ad 730. vel 731. p. U., in quod igitur tempus etiam omnia ea carmina incidunt, quorum argumentum in hoc amore versatur. IIlo anno 726. poëtam peradolescentulum fuisse verisimile est, namque eornm, quae astrologus de iis quae poëtae acciderint profert(V. 121 134.), proximum hoc est, quod dicit, Proper- tium puberem factum(h. e. post annum aetatis sextum decimum) incepisse nonnulla car- mina pangere Tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo quo facto impeditus esset, quominus solitum juvenum Romanorum vitae cursum ingrederetur(terba tonare foro). Ponamus igitur, Propertium duodeviginti vel viginti annos natum faisse: jam sequetur, eum circa annum 706. vel 708. p. U. c. natum esse, quod tempus optime congruit cum reliquis indiciis, quae de anno natali Propertii habemus, inprimis cum eo anno, quo Ovidius natus est*).

Longe aliam viam ad constituendum amoris Propertii tempus C. Lachmannus in praefatione editionis ingressus est). Haec fere est ejus argumentatio: Secundum C. III, 16, 9.: Peccaram semel et lotum sum pulsus in annum per integrum annum dissidium Propertio intercessit cum amica, quod dissidium etiam C, 7, 7.: Et mihi jam toto furor hic non deficit anno, OQuum tamen adversos cogor habere deos. indicatur. Reconciliatio propter C. II, 7.(scriptum. 726.) ante medium annum 726. facta sit necesse est. Jam cum hoc carmen propter v. 17. sq.: 4 Hinc etenim tantum meruit mea gloria nomen, Gloria ad hibernos lata Borysthenidas. scriptum sit post, et quidem coll. El. II, 3, 3. Vix unum potes infelix requiescere mensem, Et turpis de te jam liber aller erit. proxime post editum librum primum qui propter C. I, 1, 7. dissidii tempore edlitus est: inde sequitur, editionem libri primi, et non ita multo post reconciliationem aman- tium, ipso initio anni 726. factam esse; annus igitur dissidii est a. 725. Quum vero edx, quae El. III, 15, 7 110. leguntur: Tertius, haud multo minus est, quum ducitur annus: Vix memini nobis verba coisse decem. Cuncla tuus sepelivit amor, nec femina post te Ulla dedit collo dulcia vincla meo.

2

*) Anno p. U. 711. Cf. Ov. Trist. IV, 10, 45. ) Hertzbergii de C. primo libri quarti sententiam infra(Cap. IV.) expositam videbis.