Aufsatz 
Quaestiones Propertianae / Guil. Fuerstenavii
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

viguerit; inde patebit, quibus temporibus singula carmina scripta sint. Quamquam negari non potest, fieri potuisse, ut carmina posteriore tempore scriberentur poëtaque priores condiciones et res mente repeteret; quod tamen ad hanc nostram disputationem non per- tinet, quippe cujus momentum multo magis in eo nititur, ut investigemus, ad quod tempus illae condiciones et res a poëta commemoratae referendae sint, argumentum igitur cujusvis carminis, quam in eo, quo anno carmen scriptum sit, quum illud multum valeat ad poëtam rectius intelligendum. Sed verisimile certe est, pleraque carmina iisdem temporibus scripta esse, ad quae res et argumenta pertineant. Plurimum nos adjuvat in definiendo amoris tempore primum libri quarti carmen. Poëta loco, ex quo tota urbs oculis perlustrari pot- erat, astrologo cuidam recens urbem ingresso omnia visu digna aedificia urbis demonstrat eumque historiam eorum docet. Statum urbis qualis tunc erat conferens cum eo, qui an- tiquissimis temporibus fuerit, praecipuum veteris historiae urbis studium ostendit aperitque Babylonio, se conari, primordia Romae, sacra diesque et cognomina prisca locorum car- mine persequi. Astrologus contra suadet ei, ut haec missa faciat, eumque adhortatur, ut potius elegos et carmina erotica canat, cum ei hoc a fato destinatum et puella eum a car- minibus gravioris argumenti deductura sit.

Cum poëta inter aedificia urbis aedem quoque Apollinis Palatini astrologo demon- straverit, consentaneum est, pro tempore totius seu ficti seu veri colloquii et, quod inde sequitur, pro tempore incipientis amoris annum ante a. 726. p. U. haberi non posse, quum Dio Cassius nos doceat, hoc demum anno aedem illam Apollinis ab Augusto in Palatino monte exaedificatam et dedicatam esse*). IIlo igitur tempore Propertius nondum se totum elegiacae poësi dederat; illo igitur tempore amor Cynthiae, quae haud dubie per illam unam puellam V. 140. significatur, nondum in flammam venerat, sed gliscebat modo; quod clare prodit ex astrologi verbis: At lu finge elegos(V. 135.) et ex futuro verborum v. 137 sqq. positorum tempore. Neque vero tempore post annum 726. amor Cynthiae incepisse potest, quod unettricesima libri secundi elegia probatur, quae eo ipso anno 726. scripta est, attamen Cynthiae jam mentionem facit. Propertius enim per hoc carmen se excusat Cynthiae, quare statuto tempore non venerit, quum dedicationi porticus Apollinis interfuerit. Ceterum hoc carmen nihil continet, quod ad posterius tempus refe- rendum sit, quo amor poëtae in eum ardorem pervenit, quem alia carmina ostendunt; ita, ut nihil nos impediat, quin hanc elegiam ineunte mutua consuetudine scriptam statuamus.

Quibus omnibus recte disputatis illum annum 726. p. U. ipsum pro eo habebis, ad quem illud cum astrologo colloquium, ideoque initium amoris Cynthiae referendum sit, unde tamen nondum sequitur, quo tempore ipsum carmen scriptum sit; hoc longe poste- rius esse consentaneum est.(Vide infra Cap. IV.) Jam quum ex verbis El. III, 25, 3.:

Quinque libi potui servire fideliter annos

*) Cf. Dio Cass. LIII, 1.