4
lectoribus taedium moveat; qui adeo non solum doctrinae expers, sed Latinae linguae rudis fuit, ut ne transscriptas quidem ex aliis opibus observationes ipse intelligeret. Hanc prae- sidiorum ad poëtam recte intelligendum penuriam ego quoque sensi, qui proximis his annis in Propertianorum carminum studio versarer, quum tandem Hertzbergii editio prodiret, diu quidem exspectata, sed exspectationem minime frustrata*). Tertium quidem volumen, quod commentarium continebit, vix puto jam publici juris factum esse; sed etiam primum, quaestiones, et secundum, ipsa carmina cum librorum mss. discrepantia continens, suffi- ciunt, ut hoc opus summae doctrinae plenum judicemus, quod lectori Propertii mirum quantum opituletur. Inprimis tres quaestionum libri plurimum faciunt ad planiorem scriptoris intelligentiam; attamen propter id ipsum, quod omnia, de quibus inter Propertii studiosos disceptari potest, copiosissime pertractata sunt, largam disputandi materiam praebent. Textus carminum, qualem vir doctissimus exhibuit, inprimis propterea plurimi habendus est, quod quantum fieri poterat optimorum codicum, Neapolitani dico et Gronin- gani, auctoritate nititur; quo tamen facto pluribus locis errores potius librariorum, quam verba poëtae legimus. Nonnullis etiam locis, ut debuit editor Propertii, conjecturas viro- rum doctorum tantum non semper probandas recepit, paucis suas ipsius.— Quum igitur etiam post Hertzbergium plura sint, de quibus sub judice lis est, sequentibus scidis, quum hoc anno proludendi ad sollemnia nostra scholastica ordo ad me pervenisset, nonnulla sub judicium vocavi, quae a viris doctis vel omnino non, vel minus recte tractata esse vide- rentur. Caput primum autem et secundum scripta sunt, antequam Hertzbergii editionem in manibus haberem.—
Ca p. TI. De amoris Propertii chronologia.
Cum plerorumque carminum Propertianorum argumentum in amore poëtae erga Cynthiam positum sit: maximi nostra intererit, ut disquiramus, quibus annis hic amor
*) Halis, sumpt. Lipperti. Tom. I. 1843. Tom. II. 1844. Quaestionum liber primus haec con- tinet capita: 1) De patria Propertii. 2) De genere Prop. 3) De anno, quo Prop. natus sit. 4) De pueritia Prop. 5) De amicitiis Prop. 6) De Prop. amoribus. Liber secundus haec: 1) De causis elegiae Romanae. 2) De elegiae antiquae ratione et finibus a Prop. servatis. 3) Ingenium Propertii reliquorum poëtarum Romanorum, qui in eodem genere excelluerunt, com- paratione aestimatur. 4) De inventione Prop. 5) De dispositione carminum Propertianorum. 6) De elocutione. 7) De imitatione poëtarum Alexandrinorum. Liber tertius haec: 1) De integritate operum Propertianorum. 2) De perturbato libri secundi statu. 3) De tempore, quo singuli Prop. libri vel scripti vel editi esse videantur. 4) De fatis librorum Propertii a prima editione usque ad litteras renatas. 5) De libris Prop. manuscriptis. 6) De editionibus Prop.


