Sicut in universum nostrorum temporum philologi Graecis quam Latinis literis faven- tiores esse illarumque studio potissimum delectari videntur: ita prae aliis certi sunt Ro- manorum scriptores, qui hanc indignam fortunam subierunt, ut neglecti et virorum doctorum cura destituti diu jacuerint, adeo etiam nunc jaceant. Ut alios taceam, omnium minime debita fuit iniqua illa fortuna Propertio, potëtae jam ab aequalibus inter prae- stantissimos numerato*); minime debita, inquam, quia ejus carmina, ut venustatem silentio praeteream, perquam multas difficultates legenti praebent, quum propter exquisitam erudi- tionem, quam fere ubique povta ostendit, tum propter corruptam codicum manuscriptorum condicionem; ita, ut singulis locis vel recte interpretandis vel emendandis viri docti plu- rimum prodesse potuissent lectori Propertii, modo voluissent. Textus quidem, quem dicunt, Propertianus nostra netate non omnino saltem neglectus jacuit; sed vir doctissimus, qui ei accuratius restituendo operam suam navavit, quamquam haud pauca egregie et ingeni- osissime emendavit, plurimis tamen locis tanta usus est audacia, ut hac Scaligerum fere aequet et vix credendum sit, ejus exemplum iisdem verbis contextum esse, quae a poëtae scriptione prodierunt; immo et ipse in posteriore editione omnia ita retractasse dicitur †), ut ex audaci timidus paene factus sit. Vulgatus igitur, ut ita dicam, textus adhuc is fuit, quem ante hos fere septuaginta annos Barthius constituit. Interpretationem autem, quae provectis nostrorum temporum studiis digna sit, post Burmannum nullam habemus; Kuinoelium enim minimi aestimandum esse, constat inter viros doctos, de quo Hertzber- gius: hunc inquit tacere melius est, ne alucinantis compilatoris foeda incuria nobis bilem,
*) Vid. Quinctil. Institt. X, 1, 93. †) Alteram enim Lachmanni editionem(Berolinensem dico a. 1829) inspicere mihi non licuit.


