Aufsatz 
Quaestiones Propertianae / Guil. Fuerstenavii
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

De Carmine sexto Hertzbergius recte judicavit. Re apud Actium a. 723. bene gesta Augustus in honorem Apollinis, cui victoriam de Antonio reportatam tribuebat, ludos quinto quoque anno mense Septembri celebrandos instituerat, ludos quinquen- nales. Primum igitur celebrati sunt a. U. 728., déinde a. 733.(quamquam de horum an- norum ludis nihil memoriae traditum est) et 738. Augusto absente, secundum Dion. Cass. ILIV, 19. Eodem anno Augustus post Lollii cladem expeditionem in Sigambros paravit, quod ex Dion. Cass. LIV, 20. et 21. apparet. Postquam enim cap. 20. seditionem Sigam- brorum, cladem Lollii, Augusti apparatum belli enarravit, cap. 21. ita pergit: Téy uey 05y 3 1ℳ,G 008 di are 6 Abovorog deidn:νᷣ d AaA ‿˙εοσσmσρενο, TO5r re r v Arr de(738.) zuα‿αινν⁴̈όα m τον Sοσeσασαερο(739.) arx., ut cum Barthio ad vaticinationem poëtae nos confugere non opus sit. Omnino poëta in hoc carmine gloriose facta proximae Actiadis(ef. Joseph. de bello Judaic. I, 15.: terd riy gdn Aurdda, h. e. anno U. 729.) enarrat, quorum primum bellum contra Aethiopes est, sub initium anni 733. gestum(Dio Cass. LIV, 5.).

Elegiam septimam post Cynthiae mortem scriptam esse ipsum ejus argumentum docet. Cynthiae, in regione Tiburtina ad Anienis ripas sepultae, imago poëtae dormienti apparet et conqueritur, quod Propertius funus suum negligentius curasset. Lygdamum ver- nam et Nomada, modo meretricem vilissimam, jam vero pretiosissimis vestibus indutam et dominam ancillarum(haud dubie quia tunc amica Propertii fuit), venenum sibi potan- dum dedisse.

Carmen octavum jam supra dixi vigente amore Cynthiae scriptum esse; ibi etiam monui, Propertium fortasse propter argumentum carminis dubitasse, id viva adhuc Cynthia publici juris facere. Scriptum est inter annos 726. et 731. p. U. c.

De Elegia nona et decima vide supra. Elegia undecima pro omnium novis- sima habenda est. Scripta enim est nomine Manium Corneliae ad Aemilium Paullum ma- ritum. Consolatur hunc Cornelia rogatque desinat sepulcrum lacrimis urgere. Jam quum ex v. 65. et 66. appareat, Corneliam a. U. 738. mortuam esse(fratre scilicet P. Cornelio Scipione consule), carmen aut eo ipso anno, aut anno 739. scriptum sit necesse est.

Cap. V.

Conjecturarum fasciculus.

El. I, 7. 16.

Te quoque si certo puer hic concusserit arcu, Ouod nolim nostros eviolasse deos,