— 3—
haeret; non contemnendae tamen ubique elucent virtutes pietatis, modestiae gratissimique erga Deum et principes et beneficiorum anetores animi, quae lectorem teneant, et, si non limatissimo dicendi genere, certe simplicitate, alliciant, et doctrinam ostendant, ut tunec erant tempora, non Prorsus vul- garem et inelegantem. Quas res, quantum patiuntur manca litterarum mo- numenta nobis servata, G. W. Eiehhoffius, V. Cl., collega olim noster, denuo spem fecit se perseripturum planius, postqnam duplex edidit operis faturi specimen*). Quidquid autem id est, quod hoé loco e tenebris arma- riorum protractum editur, ut bona cum venia legatis, Cives, etiam atque etiam rogo.
Superest, ut vos alloquar, Discipuli, quorum commoda mihi et haec et alia meditanti, scribenti, agitanti semper ante oculos versantur. Nostis autem, quam saepe ego vos hortari soleam, et ansam vobis materiamque pracbere, ut majorum vestrorum historiam, abundantem illam optimis vitae doctrinaeque exemplis, aceurate- cognoscatis, et inde studiis vestris ineita- menta petatis, cum per se honoriſica, tum vobis ipsis utilissima, non solum ad haec adolescentiae oblectamenta ornanda, sed eliam ad juvanda maturioris actatis oflicia gravissima. Inprimis meministis me saepius vos jubere vitas hominum clarissimorum cognoscere et ex iis quasi quendam ducem**) eligere, ad cujus exemplum vestras res omnes ita referatis, ut nec consilio careatis, nec, si opus fuerit, solatio**). Nam etsi verissimum est, quod Graeco- rum***) proverbium habet, Od raτdsς dνςος εs KSOlνοe εσ ποε,
—
*) a)„Geschichte des Gymnas. zu Weilburg.⸗ Progr. gymn. a. 1815 et a. 1317. b)„Gesch. der Kirchen-Reformation in Nassau-Weilburg,« Weilb. 1852. ap. Lanz.
**) Suadet hoc inprimis etiam Seneca Epist. 2.
*) Eam in rem edidi non solum ⸗Vitas hominum quoeunque litterarum genere eruditissimorum ab eloquentiss. viris latine seriptas et juvenibus liberalior. ingenii tanquam discendi et di- cendi exempla propositas⸗(Brunov. 1323. 2 voll.), sed ctiam, quae quovis sermone compo- sita quotannis in hoc genere prodeunt et idonea videntur, latius expono in„IIandbiblioth. der vorzügl. Schriften über philol. u. allgem. Studien.- Ed. 2. Lps. 1855.§. 5. P. 17. s4.
) Ap. Strab. L. VIII. p. 381. A. ed. Cusaub. Horat. Epist. I, 17, 56. Non cuivis homini
contingit adire Corinthum.
. . 1


