.— — 971—
.
nec vos ea lege nati estis, ut omnes maximis negotiis praeficiendi videnmini,
nihilo secius tamen, utut breve et angustum dederit Deus vitae currieulum, ubique licebit ostendere ingenium et doctrinam, euram et industriam, ubi- que integritatis, modestiae virtutumque leniorum omnium laudem comparare. Neque enim, si lata et ampla gloria negata fuerit, ideo magnam solidamque ex opere bene administrato quaerere non poteritis: quia plurimum refert, non, quid feceris, sed quam bene. Maxime vero eircumspiciendum esse vobis puto, num quid in annalibus patriae reperiri possit, quod animos vestros advertat, sive ad imitationem, quae faeile in mores transit, totos vos dederitis, sive etiam ad investigationem et seriptionem: nam utrumque, si Sallustium*⁴) audlimus, honestum est et gloriosum. Habetis autem, Adole- scentes optimi, Prineipum Serenissimorum eorumque virorum, quorum be- neſicia quotannis carminibus, orationibus, cantibus celebratis**), vitas et facta ipsorum verbis exposita, eorumque imagines iconieas, non solum pictas in portieu contemplamini, sed uberius nunc litteris perscriptas intuemini. b Accedit, quod Principis nostri Serenissimi egregius in vos et studia vestra amor hoc ipso anno ex pinacotheeca sua addi coronae isti jussit avi illustris- simi, Caroli Christiani, qui has amplissimas aedes, in quibus quotidie eon- venitis, ante quinquaginta fere annos condidit, imaginem, tanquam testem praesentissimum generis novi in spem patriae indies suecrescentis. Agite igitur, et, quantum potestis, intendite nervos, ut et majoribus digni sitis, et adjumentis studiorum largissime undique concessis recte utamini. De- currunt vobiscum idem laudis stadium multi in Germania adolescentes, ex- tenduntur ubique gymnasiorum fines, corriguntur mores, emendantur disci-
plinae, incrementa capiunt litterae, Proponuntur praemia, caventur errores diligenter, et ad veram salubritatem omnia revocantur. Practerea apud ex-—
1„ 3 481 L 4 *) Catil. 2.»Pulcrum est bene facere rei publicae, etiam benedicere haud absurdum: vel pace, vel bello clarum fieri licet: et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur.-
.**) Cf. quae in peculiari oratione:»Gedächtnissrede zur Jahresfeier der Stiftung des Herz.
Nass. Landes-Gymnasiums«(Weilb. ap. Lunz. a. 1835) memoravi et in annotationibus ndditis p. 23. ex Eberti et Savignyi scriptis de eapiendo ex bistoria litterarum fructu attuli.
2
V


