— 27—
quidquid accepimus, pro viribus emendatum et perfectum tradere nos jabet posteris*). Etsi autem, ut Livius nit,(praef.§. A.), legentium plerisque, haud dubito, quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voliptatis sint, quippe et nominum claritate carentia, et sive temporum in- juria sive seribentium enlpa obscura, ipsisque locorum angustiis tenuia; tamen, ne aut ipse sanctissimo officio deessem, aut nimium aequalibus diff. de- rem, faciendum putavi, ut, quae decessores conscripsissent de gymnasii nostri incrementis, partim denuo, partim primum evulgarentur. Cramerus enim, ut erat sedulus in annotandis iis, quae ad res suas gerendas pertinerent, Schlosseri narrationem usque ad sua tempora deduxit et, ut apparet ex forma voluminis in tabulino scholae servati, publico usui exponere voluisse scripta videtur. Hoc igitur nunc fit, nee, ut spero, sero fieri dicetur. Quamquam autem dolendum est, quod nec rerum quovis anno tractatarum accurata fit mentio, nec ratio docendi commemoratur, nec libri, quibus usi sunt magistri ae discipuli, indicantur, sed circa praeceptorum personas plerumque narratio
— 4 4 3 r
*) Pracclare dixit nuper A. Eoeckhius, V. Cl., in en oratione, quam quotannis habere solet in-
academia Berolinensi, a. 1333, p. 15.„»Quicunque scientiae operam dant, eorum otio ho- nestissimo hoc injunctum est praeclarum negotium, ut praestent ea, quibus augeatur publiea
ct privata salus. Quod primum fit conservanda optimarum rerum memoria, quas prior tu-
lerit aetas: quam memoriam qui aboleut vel negligat, quod tollit eam co gnitionem, cui nostra vitam debet, videtur mihi qunsi parricida esse: dein solum illud, quod nobis haere- dibus reliquerunt parentes, novo labore est colendum et exercendum, ne fiat sterile, et ex eo nova generanda sunt. Harum rerum altera historicae in quoque genere eruditionis est, altera meditationis rationulis. VUtraque vero nobis magistris ita commissa est, ut nostrae scientiam actatis viri tradamus adolescentibus futurae actatis doctoribus: nos jacimus semina; fructus maturos vix videmus. At si recte animati sumus, sic informabimus discipulos, ut progrediantur ultra, quam profecimus ipsi: atque ut veteri utar verbo, quando fessi annis, quemadmodum apud Graecos in gymnasiorum ludis, taedas ardentes integro trademus cur- sori, quid mirum si ille novum ingressus curriculum velocius decurret, quam nos defati- gati? Spartani pueros suos jusserunt in publicn solemnitate polliceri carmine, fore sese aliquando multo fortiores iis, qui tum excellerent fortitudine: ita superari nos a succeden- tibus quidni patiamur haud inviti? Mac via mens et ratio emergit victrix, crescit virtus,
et formatur genus humanum ad finem sibi divinitus designatum.-


