— 6—
in quo nondum quisquam eorum, qui post enm fuerunt, artis suae praccla- ram scientiam desideravit. Nune autem quum clamant et declamitant, res rerumque peritiam parandam, vilae que discendum esse, non scholae, quid sit vivere et quae sint res hominum praestantissimae, videre vix videntur, sed unam rem quaerere, quam nemo sapiens facile dixerit summam, ne ipse quidem ille, quem attuli, paganus mathematicus. Atque sollicitum hoc ac paene aestuosum rerum discendarum studium, verborum odium, in eum er-
rorem quosdam conjecit, ut scholarum magistros, qui graccos ac latinos
scriptores adolescentibus explicant, enm rerum scientiam tum patrii sermo- nis usum negligere criminentur*). Verumtamen peregrinis demum, et anti- quis illis quidem, linguis discendis noster ipsorum sermo melius et intel- ligitur et politur, nec summorum illorum scriptorum opera, accurate si vis versari, explicari possunt, nisi multiplicem rerum scientiam assumseris, nee prisca tempora recte perspiciuntur, si recentissimorum spreveris cognitio- nem. Sed hujus erroris et origines et remedia alibi exponere et ad rectam rationem dissentientes revocare soleo**); quamobrem redeat, unde deflexit, oratio.
Hoc igitur anniversariis gymnasii solemnibus pracfandi ofſicio, post- quam ad me rediit, melius fungi me non posse existimavi, quam si, quae olim fuerit ludi nostri forma, quae fata, ipsis majorum verbis narrarem. Ita enim pietati potest satisſieri, quae est justitia et voluntas grata erga deos, magistratus, parentes et bene de patria meritos, et diligentiae, quae,
———
οdεrνοs, 2s zveᷣva 2uαοεας αν va i do qoruuxr, 05 T0 ad za*l*ντεοαασοσν duπ½ 7050 dvœrαtou 6οεαοατιιν Conf. cfiam quae sequuntur.
*) Ab hac temeritate eos et nunc procul abesse ct olim abfuisse, testantur cum ipsi eventus, tum disertae virorum clarissimorum voces et exempla. Sic Jo. Mug. Ernestius in praef. edit. Opp. Cicer. de se ita scripsit:„Profecto, si nihil aliud e graecorum latinorumque auctorum lectione commodi exspectari posset, aut ca summa esset utilitas: fateor, me, quem dicunt latine posse scribere, fateor, inquam, mc hodie omnes auctores latinos abjecturum esse.« Cf. quas edidi in adolescentium usum collectas, Paraenes. Vol. I. p. 135.
**) Conf.»Beiträge zur Vermittelung widerstrebender Ansichten üb. Verfass. und Verwaltung
deutscher Gymnasien.- Weilburg, 1332. Vol. I.; 18353. Vol. II.; 1336. Vol. III.


