— 2—
hujus nostri ante tredecim annos ita instituti, ut multis exemplo esse possit et superet adeo exterorum scholas ¹⁷). tnun en Sed veniendum est ad id, quod Horatius appellat fari. Eloquentiae studium non ve- 1 terum solum fuit Romanorum et Graecorum, qui fortasse nimium in judiciis tribuebant honorem orationi perpolitae et ad commovendas hominum mentes compositae; nec pro- prium illud est eorum, qui apud nos in templis vel in scholis ex cathedra verba faciunt: sed potius liberalis omnino hominis est, cogitata bene ornateque eloqui ¹⁸). Quod ut com- modius scientiusque fiat patrio sermone, exercendus est stylus antiquarum linguarum pon- dere ac varietate, quae quantam vim habeant ad ſormandam dicendi facultatem, non opus est uberius demonstrare Vobis, Auditores, quippe expertis et vero partim quotidie mecum experientibus ³½⁶). Sunt autem, qui existiment, nostrae aetatis homines, inprimis juris con- sultos, carere posse ea facultate; qua in re me quidem habent vehementer dissentientem.
Mitto nunc veterem cantilenam de tortuoso juris consultorum dicendi genere, quod diu in contemptum abiit, mox oblivioni tradi poterit. Nemo enim nunc, praesertim in hac nostra terra, orationem ex vernacula peregrinisque linguis absurde componit, quam homines sani et eruditi difficilius intelligant, quam vel Sinensium mirabiles litteras, vel Aegyptiorum hie- roglyphicam scripturam ¹²⁵). Latius patet juris consultorum nomen; neque enim solum jus est b dicendum, vel rei persequendi, vel defendendi insontes, in quibus rebus eloquentiae partes sunt plurimae, verum etiam res publicae administrandae, hominum animi flectendi, ſurores leniendi, ubi plus saepe efficitur quadam dexteritate verborumque apte faciendorum facul-
tate, quam vel effrenatis minis vel dubia vi armorum. Atque medici adeo saepenumero „quam remediis adhibendis ²*). Scio, Auditores, quid dicam,
oratione melius aegrotos curant
eten meque metuo, ne putetis, esse me ex istis praestigiatoribus, qui vel manu imposita vel car- rhil winibus decantatis morbos depellere posse sibi videntur. Sed hoc confidenter affirmo, bene ope rmendi et scribendi ecessilmtom ‚ utilitatem ac jucunditatem per omnes vitae publicas pri- aeque partes aequabiliter esse fusam. Quapropter quum ab iis, quos ad ista munera- ada hic praeparamus, inprimis requiratur oratio polita, non est dubitandum, quin
& mentis animique culturam dicendi ars summopere sit tractanda, utraque autem arctis-
Laculo connectatur ²), ut Horatius idem dixit ³):
Kceribendi recte sanere est er principiam et fons, 193 re Ferbaque pro visam rem non in rita sequentur. Peuiton mgitur ludos, in quibus tot tantaedue artes et virtutos et vitae recte agendae prae-
ntur, publica aliqua cura dignos existimari, non mirabimini, Auditores, praeser- r P d 8, bn nos magistri non abutamur hoc qualicunque honore ad ſastum et inertiam, sed ncendamur ad summa quaeris efficienda. Nec, certo scio, invidebitis aut vitupera-
†


