juvat, afflictos erigit, et non solum nocet nemini, sed injuriam etiam aliis illatam Propul- sat, et omnino prae honestate vel maxima sua commoda et vitam ipsam contemnit. Ad huno mentis animique cultum, sive religionem appellas, sive humanitatem, sive alio quo- vis nomine uteris, adolescentes curae nostrae traditos adducere studemus; hanc pulcherri- mam vivendi fruendique artem profitemeur ¹²). Vniant igitur isti studiorum nostrorum contemptores, et videant, quid sequamur. Non enim moramur, quod vulgo solet ab igno- rantibus objici, prope in singulis litteris atque interpunctionibus verborum nos versari, nec quidquam a nobis respici, quod ad usum communem proxime pertineat; vitam posi- tam esse in oculis, non multis voluminibus contineri ²⁵). Scilicet dandum hoc est imbe- cillitati hominum industriorum, ex suae tenuitatis modulo omnia metientium, et ad prae- sens emolumentum et panem utcumque parandum operam dirigentium ¹a). Pervetusta et diu explosa est illa accusatio, qua homines eruditi et in litterarum studiis versantes nihil ad rei publicae utilitatem conferre dicuntur. Fuit sane, fuit, Auditores, olim perversa scholarum instituendarum ratio, sed eam in Germania quidem satis, opinor, et temporum longinquitas, qua commenta delentur, et summus ardor hominum äartes quasvis perſicien- tium depulit ³). Non negamus, in verbis scrutandis nos versari; nam quid est, quod lin- guarum veterum ac recentiorum studiosi expavescant ſateri, verha potissimum se discere et in oratione polienda multum operae consumere? Verumtamen verba sine rebus ¹6) co- gitari omnino non possunt; ac nos quidem tot tantasque res tractamus, ut, si quis apud nos bene studium tempusque suum collocarit, is, ubicumque aliquando rei publicae verse- tur, qua de re agatur, videre possit. Nec vero, hanc nostram disciplinam tantis laudibus quum effero, academiis quidquam detractum volo, quae, ut ad omnia munera in re publica obeunda idonei fiant adolescentes, se solas efficere posse gloriantnr. Hoe dico, frustra 19
‿
adire eos liberiora ista spatia, nisi antea nos sapienter continuerimus his nostris optiman rum artium officinis, nec facile quenquam sua sponte virtutem sequi, praesertim parat omnium libidinum illecebris, nisi antea et legibus et vero tacita quadam assuefactione ductus fuerit ad ejus amorem, ita ut nescius ipse et ſere mutata natura pejorem anin ponat, sumat meliorem. Non enim litterulas solum docemus, sed mentem anima„ discipulorum ita formamus, ut apti reddantur ad summas virtutes fidei, justitiae, temperantiae, gravitatis recipiendas, in quibus et ipsorum cernitur dignitas, et rei,* totiusque humani generis summa salus.
N b i5 idii die besten olo nunc verbosius zivönone. Iui us Pragsi iis usi eam, quam dixi, sapiei-ſine Lauf-


