Aufsatz 
Civibus suis Nassoviensibus
Entstehung
Einzelbild herunterladen

§

jura, quae perverti alibi homines conqueruntur, apud nos tanta servantur aequitate, ut neutrius partis vel insolentia feratur, vel adjuvetur injuria, sed potius delendis quibus- cunque superstitionibus et alenda vera in Deum pietate summae omnium concordiae pro- spiciatur 7). Ita etiam ſactum est, ut protestantium coetus antea discreti facillime coirent, et, prudenter temperata caerimoniarum libertate, animorum obtinerent consensionem ad- mirabilem et vere evangelicam).

Gratias igitur, quas possumus plurimas, agamus Deo O. M., quod eam voluit esse patriae prosperitatem, praesertim his temporibus, dubiarum ac formidolosarum turbarum plenissimis, ut in legibus sancte observandis, in reverendis magistratibus, in PRINCIPE diligendo civium quorumcunque par et constans sit studium. Faxit ille summus rerum humanarum moderator, ut haec bona et nobis diu illibata sint, et ad posteros confirmata transeant. Hujus autem ludi, quem jam simplici majorum more inauguramus, salutem et integritatem ita commendamus providentiae divinae, ut amplissimos bietatis, virtutis, eru- ditionis et civilis prudentiae fructus ex eo in patriam redundaturos precemur.

His votis rite et ex animo factis patiamini, Auditores, ut paulo liberius evagetur oratio mea et istuc sese convertat, ubi aliquid reperiri possit, quod nec ab hujus diei so- lemnitate abhorreat, et aurium Vestrarum att entione dignum videatur. Etsi autem difficile est, vetustis gratiam addere, experiar tamen, et, quantum potero, dicam, quid sit illad,

quod in hoe gꝗmnasio et docetur et discitur. Nolo ego vobis, Auditores, quod facere multi nunc solent, ex sublimioris cujusdam philosophiae penetralibus sesquipedalia verba, tan- quam ex tripode, proferre; sed agam simplicius et paucis explicabo. Neque Vos cohor- rescetis, quod ego, Christianus homo et Christianorum juvenum magister, hoc ipsum, quod

rTes postulat, ex paganis potissimum scriptoribus, pagano sermone usus, propono; non enim 22 3 dubito, quin etiam Vos in Graecarum Latinarumque litterarum monumentis verae virtutis hil sapientiae praecepta inesse statuatis 9). Atque haud scio an omnem disciplinae nostrae operm et ambitum nemo melius breviusque significarit, quam Horatius, qui in celebratissima te lb. Tibullum epistola ¹⁰) maximam ſelicitatis humanae partem complexus est his ver- Faperé et fari. Quid enim homine dignius, quid in hac vitae societate praeclarius, d ea, quae post mortem futura speramus, utilius est sapientia, quae utramque for-

vene ſerre, nobis et aliis prodesse, et ad ipsam Dei similitudinem propius accedere Neque enim verendum est, de sapientia quum loquor, ne modo prudentiam re videar, quam rectius astutiam et malitiam ¹¹) appellaveris, sed rerum divinarum uque scientiam, vel, si mavis, mentem perfectam et ad summum optimumque m, quae facile, quid in quavis officiorum parte faciendum sit, quid ſugiendum, 5 quae privatas res integre ornat et publicas circumspecte administrat, quae bonos