Aufsatz 
Civibus suis Nassoviensibus
Entstehung
Einzelbild herunterladen

1

bitis in vita curarum plenissima justam hanc, si qua est, laborum mercedem, sed lactabimini potius nobiscum, quod PRINCEPS SERENISSIMUS et EIUS AMICI, posteaquam praece- ptorum numerus auctus est, aedium quoque nostrarum descriptionem ²ν) commodiorem habi- tumque totum ornatiorem esse voluerunt. Utraque res et dignitatis et jucunditatis tantum in se habet, quantum par erat concedi huic scholae, ex qua proventuri sunt, quicunque in terra nostra rei publicae muneribus aliquando fungi cupiunt. Rideant, per me licet, tristes Zenonis aemuli hoc nostrum ornandi studium, etiam in externo cultu ipsoque colo- rum splendore conspicuum, paria omnia esse clamitantes, neque opus in re maxime seria his fucis et incitamentis. At enim vero primum multum interest inter squalorem non neces- sarium et perditam luxuriam, tum vita ipsa carere non potest omni cultu. et magna in eo posita vis est ad animos emolliendos et lenioribus virtutibus assuefaciendos 5). Ista quidem summa, quae sequimur, fateor non meliora fieri ipsa per sese, additis his ornamentis, sed certe condita aliquo oblectamento agentur alacrius. Nec quisquam, relicto hoc Musarum domicilio, quod ante hos ipsos quinquaginta annos condidit CAROLI CHRISTIANI, Principis Optimi, benignitas, malet redire in eum locum, qui olim destinatus erat his nostris studiis, nunc ne parvulis quidem erudiendis aptus judicatur. Vos autem discipuli carissimi non docebimini solum praeceptorum vocibus, sed oblectabimini quoque Vvariis modis, date operam, ut ex studiorum assiduitate totiusque vitae modestia appareat, maxime id vos agere, ut hic' discatis sapere et fari. Nos magistri, si vestra non defuerit industria, curabimus, ut hoc gymnasium nova in dies capiat incrementa et justae civium exspectationi magis ma- gisque satisfaciat, et patriam non poeniteat, sumptus fecisse haud exiguos. Quod ut fiat et vota nostra rata sint, ardentissimis precibus rogamus Deum O. M., ejusque tutelae nos resdue nostras et universam tradimus Nassoviensium terram.

quia