6.
antiquissima dialecto Aeolensium, maturo transiit in lui, ut e contrario Ei in fy. Od autem, simplex vocabulum, ubi cum vocali collisurum fuisset, hiatus devitandi causa gutturalem ² vel ½ assumpsit, ut latinum ne in vocc. necopinans, neglego, cett. Quod etsi Graeci aspernati sunt, ut vocabula in consona gutturali terminarent, tamen nemo id mirabitur in ea particula factum esse, quae proclitica est atque sic cum suo vocabulo cohaeret, ut cum eo fere in unum coire videatur. Hinc intelligitur, cur illa particula, ubi per se posita non haberet quocum coniungeretur verbum, od pronunciata et scripta sit, perraro odzæ. Gutturalem autem etiam in aliis vocabulis Graeci tum propter molestum concursum vocalium, tum ut suavius ad aures accide- rent, interposuerunt, quo modo iizᷣν ex' et alia orta sunt. Cf. I. A. Hartung de casibus(Erlang. 1831.) p. 239. IIlud igitur od vel oduz, ubi fortius negandum erat, in fine 7 demonstrativo auctum est, quod si credibile est non esse ab antiquissimo illo pronomine vel? diversum, quod idem videre est in pronominibus rovrt, 63°, cett., in tertia persona verborum singulari(rürr— e— ¹), cett.: primum intelli- gitur, cur antiquior forma otzt, recentior osxt habeatur;*) deinde causa patet, cur Graeci ouxe dixerint, unzt vel unxti spreverint. Scilicet quam notionem illud 7 habet (icht), ea iam in ipso u(»— e) inest, deest in vocabulo od. Porro ex oda et Exz factum est obzeére uno vocabulo. Quod videtur in causa fuisse cur etiam unuére fingerent, si- milem quandam rationem, quam in va⁵ a vol ducendo observaverunt(Buttm. Gr. Gr. T. II. p. 295, 10.) secuti, neque illud ex unovzére ducendum est(Buttm. ex- curs. I. et Sprachl. T. 1. S. 95. not. 9. Nitæsche ad Od. I. vs. 293.)
§. 4. Iam si quis miretur, quod graecus sermo duas particulas negantes easque statim ab initio habuerit, quum tamen, ut omnia inventa hominum, sic etiam linguam a tenuibus et exilibus primordiis profectam successu demum temporis ad egregiam illam copiam varietatemque dictionis pervenisse credibile sit: confitendum sane est in ipso animo humano sive in legibus istis a natura scriptis, quas in cogitando ani- mus vel inscius sequitur, nullam necessitatem positam esse, qua ad duplicem negan- di formulam inveniendam Graeci ducti fuerint. At nihil excogitari potest, quod alte- ram post alteram natam receptamque in sermonem esse nobis persuadeat. Quid igi- tur? casune dicemus illud factum esse, an beatum Graecorum ingenium praedica- bimus, sic natura comparatum ad invenienda, percolenda perficiendaque omnium cogitatorum sensorumque simulacra, ut nihil in hoc genere inveniri possit perfectius?
Res a Graccis acute excogitata postea tradita est Latinis. Hi, ut solent quibus aliena contingunt, abusi illo discrimine negativarum, provincia, quae particulae subiective neganti apud Graecos late patuit, arctioribus finibus circumscripta ue tan- tum in optando, prohibendo, vetando, obiectivum autem non in reliquis generibus enuntiatorum ususpare consueverunt. Nam antiquitus etiam apud Latinos latius pa-
4
*) cf. Hartang l. I. p. 116, 3.


