Aufsatz 
De particulis negantibus linguae graecae commentatio. I / auct. Friderico Franke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5 9

§. 3. Sed quae de antiquissimo usu harum particularum Buttmannus docte et subtiliter, ut solebat vir egregius, in excursu ad Demosth Midianam XI. p. 145. 8q4 disputavit, tantum abest ut mihi persuaserit, ut nemini placuisse aut placitura esse confidam. Nam si, quae est eius opinio, antiquissimi Graeci unam tantum voculam negantem habuerunt, ui, cui particulam 03, non illam per se negantem sed potius affirmando restringentem(aliqnantum, aliquo modo, irgend, irgendwie) adiecerint(uνοι°ο) ut fortius negarent, quo- modo Gallici ne pas et ne point dicunt: permirum est, non quod huius rei ne minimum quidem vestigium relictum est; nam concedamus summa vetustate coeptam esse utramque particulam seorsim usurpari sensu negativo; sed quod 0d, non ui primarium in negando locum obtinuit. Rationi enim consentaneum est, quemadmodum in sermone gallico ne primaria negatio est, pas autem non nisi per abusum quendam omissa altera illa particula eandem potestatem exercet, sic etiam apud Graecos non eam particulam, cui ipsi non inest vis negandi, sed eam, quae ad negandum nata inventaque est, primariam negationem factam esse. At enim lu- brica res est et erroris plena comparatio antiquarum linguarum cum his, quae ex illis oriundae hodie in ore populorum sunt. Quae traditae obtrusaeque barbaris mixtaeque coactis diversarum linguarum elementis non sane mirum est si qua in re rationi parum conveniant. Graecos vero, quorum sanam mentem rectumque iudici, um omnes admiramur, quis credat ullo tempore simpliciter negare noluisse, sed coniunctis duabus voculis ad fortius negandum adeo consuetos esse uti, ex eo more ut post factum illarum divortium ea particula, cuius vis et potestas in affirmando posita esset, expulsa natura sua fieret negativa? Neque pro illa opinione afferri debuit, quod germanica nicht, nein, nie, niemand cett. ex negativo n et icht(h. e irgend, irgendwie), ein, ie, iemand cett., aut latinum nec in verbis necopinans, negotium, neglego, necuter ex eodem illo n et ec h. e. ali(ecquis= aliquis) orta essent: de hoc enim dubitari potest; illam autem analogiam si sequaris, dicendum est potius voculam àu, quae eadem est cum vocula vi sive NE, ortam esse ex negativo illo u sive» et vocali ea, quae vocabuli eĩs radix est, ut uui sit n icht; os autem primariam et simplicem ne- gationem esse. Neque hoc veri absimile est. Nam ut dicam quo mea opinio me du- cat, antiquissimas formas harum particularum et NE' fuisse arbitror. NE sive f servatum in vocabulis compositis maximam partem antiquissimis(viriog ex ve trιos; erorg; vnkeis ex ve eleis, viSog ex ve ε c0, in Oεs, vnaepdns, cett.), quae perperam quidam ab dwer ducunt,*) et in lingua latina(, ne), orta illa ex

*) Erunt quibus haec parum credibilia videantur. Qui nolim hoc contra me utantur argumento, quod, si pat et airf una eademque vox esset, eodem modo, quo ex v facta sunt duplicata voca- bula, etiam cum deberent exstare quae copulata essent. Nam etiam in iis linguis, quarum in inventione novorum vocabulorum summa eaque perpetua vis creatrix est, sunt quaedam ge- nera verborum, quae antiquissimo tempore nata post non modo reformare et immutare, sed ne augere quidem aliis vocabulis nisi ad eandem analogiam fictis licuit.