Aufsatz 
De particulis negantibus linguae graecae commentatio. I / auct. Friderico Franke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Liber I.

De discrimine particularum ods et.

§. 1. Dpvplex est in sermone Graeco ratio negandi: alteram obiectivam vocant, subiectivam alteram; illa rem sive factum negat, haec cogitationem facti; illa locum habet, ubi quid negatur esse, huius usus est, ubi quid non esse cogitatur. Cogita- tionis autem multiplex forma est: aut enim opinamur simpliciter aut cum metu vel cum spe coniuncta opinio est aut optamus aut ponimus aliquid, quod sit nec ne, non curamus, et quae sunt huius generis alia: ut quaecunque non re et facto esse nega- mus, sed non esse opinamur, optamus, volumus, hanc debeant formam orationis habere, qua negatio ad ipsam cogitationem refertur. Hoc fit particula lut iisque vo- cabulis, quae ex ea composita sunt, εndèé, uiτe, uτis, Lundeils, uunSelg, uimo cett.; contra particula od et quae ex ea fluxerunt, ordé, odre, odu'rts, oxdeis, osSeis cett., ea enunciata, quibus quid non sit narratur, tamquam sua sibi occupant. §. 2. Ex hoc discrimine particularum os et un, quod primus Hermannus ad Viger. p. 3⁰4. ed. III. explicavit et viris doctis praeter Buttmannum(Gr. Gr.§. 143) quantum scio omnibus probavit, consequitur, ods absolute poni: odu non facioz contra ui semper ita dici, ut res a cogitatione pendeat loquentis aut eius, quem spectat oratio, sive ea addito verbo signiſicata est sive omisso intellecta: h moles noli facere, uh Teyouro cupio ne fiat, un rouoys vide ne feceris, dedona n reSvnxe cett. Cavendum est autem ab errore sat gravi, in quem facile est incidere. Scilicet opta- tivo opinio significatur: αοςα rosro noscas opinor, 1ανιοις e rouro noscas si fors fert. Atqui his quum particula negans adiicitur, non quod exspectaverit quispiam 2h d. S0½, 4h 018 dy, sed ⁴εος, Oz deν εμαανοοις dicitur. Nempe aliud est negari cogitata, aliud negata cogitari. Cogitatum pro re et facto est, quod ubi negatur, suo sibi iure particulam od adsciscit. Nam recte quidem dicimus eh Savνois ne moriarig, quum mortem negatam cogitamus, h. e. cogitamus aliquem non mori: at non minus recte dicimus od SGwoi vel otz ³ν Sdeν⁸, quo mortem cogitatam negamus, h. e. non ponimus aliquem mori. Hoc magis etiam elucet ex ea ratione loquendi, quae parti- culam dy adiectam habet. Nam quum quid non ponimus esse, possumus hanc nostram sententiam vel opinionem, utro modo volumus, aut liberam a quavis conditione aut ex aliqua suspensam proferre, ut aut omittamus particulam dv aut addamus; contra si ponimus non esse quid, quod utrum sit nec ne, nescimus aut nescire nos simula- mus: debemus dy omittere, quo adiecto poneremus aliquid non esse si forte non sit vel si fors ita ferat, quod absurdum est. Atgue tam constans in hac re usus probo- rum scriptorum est, ut qui uꝝ εrowro vel§ d Teνouro plane eodem sensu dixerint, qud eνoοo vel odëæ νένοππο, haud facile inveniantur.*) De his deinceps ordine exponam.

*) Cf. Schaef. ad Gregor. Cor. p. 1015.