3
In interpretandis scriptoribus graecis quum saepe animadvertissem, quam
diſficile esset usum particularum negantium iuvenibus explicare nondum multa crebraque lectione scriptorum graecorum satis exercitatis, atque ipse usu expertus essem praecepte quae in grammaticis habentur, non satis ad intelligendam hanc rem facere: constitui apud me, si per valetudinem et otium liceret, singulari libello de negativis exponere, quo maxime iuvenibus graeca discentibus consulerem, tum vero etiam errores quosdam inveteratos exstirparem. Neque mutavi consilium, sed defuit otium ad scribendum et animus- Itaque quum necopinanti mihi opportunitas scri- bendi sese obtulisset, non alienum a ratione harum scriptionum esse pu- tavi partem eorum, quae de usu particularum od et af conscripta habe-
rem, publici iuris facere.


