Aufsatz 
De particulis negantibus linguae graecae commentatio. I / auct. Friderico Franke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

tuisse usum particulae ne, non solum poetae faciunt ut credam(cf. Ramsh. Gr. §. 173. 1. not. 1. Forcell. s. v.), sed maxime quae ex hac particula composita sunt, ut nevolt Plaut. Trin. II, 2, 35., nemulta, nefrendes, neſastus. Cf. Lindem. ad Plaut. Captiv. III, 5, 23. 66. Sed si quid hac in re Latini peccarunt, ab altera parte in- signem laudem nacti sunt eo, quod novam eamque sibi propriam rationem negandi vel invenerunt ingeniose vel e prisca Italorum lingua prudenter servarunt. Dico particulam haud sive haut, cuius vis et significatio etiamnunc multis tam parum per- specta esse videtur, ut vel Iosephus Grysar in libro satis laudabili, quem nuper de stilo latino scripsit(Colon. Agripp. 1831.), non haberet quo haud et non inter se dif- ferre diceret, sed illud tantum in formulis quibusdam loquendi(haud longe, haud sane, haud scio, cett.) locum habere contenderet(p. 526). Tutius eam rem omisit Ramshornius, qui satis habuit huiusmodi formulas(haud ita multo post, al.) tamquam elegantiae in dicendo adiutrices commemorasse(§. 203. IV. 2. a.). Scilicet quod vul- go dicunt haud fortius negare(cf. Zumpt. Gr.§. 63. not. 2. et Habicht Synonymic. p. 463., qui 0ð˙dαια, gar nicht, comparavit), et falsum et verum est, prout aut pro- priam et nativam huius particulae vim aut eius in quodam genere dicendi effectum spectes. Habet enim illa vim ethicam animique dubitationem aut sollicitudinem aut verecundiam aut aliam quamcunque commotionem subindicat, ita ut pro affectus ra- tione nunc fortius nunc lenius negando inserviat.*= Quam vim est ubi particulis 05 exprimere liceat, ut Ter. Andr. III, 1, 2. haud ferme invenias, Demosth. osdelg Hrꝓτον εε. Plaut. Mostell. I, 2, 15. haud aliter dicetis, Aeschin. os u ore-roingere. Scilicet haud invenias dicimus quum significare volumus non vereri nos ne alter in- venturus sit; contra non invenias, quum simpliciter, quid futurum esse putemus, elo- quimur. Contra quod est apud Livium II, 60. addebantur et laudes, quibus haud minus quam praemio gaudent militum animi, Graeci, opinor, dixissent ols ordev d irrow

*) Ponam hic, quae A. G. Gernhard, praeceptor olim meus et fautor dilectissimus, de diffe- rentia formularum nescio an et haud scio an vere, ut mihi videtur, docuit(Neues Ar- chiv für Philol. I. Iahrg. H. I. t. 2. a. 1826.): Die Spätern(Plin., Quintil., Flor., Val. M.) brauchen nur nescio; Liv. nescio öfter, Cic. seltner als haud scio. Haud erhebt das Nichtwissen zu einem Bedenken, an welchem das Gemüth Theil nimmt, sei es Unent- schlossenheit im Handeln(Plaut. Mostell. II, 2, 96.) oder Scheu zu reden was man denkt, weil durch scharfen Tadel oder ausgezeichnetes Lob ein Vorwurf der Partheilichkeit, der An- malsung, der Unzartheit veranlafst werden könnte(Cic. Tusc. II, 17, 41. N. D. III, 27, 69. pro Marcello IX, 29.). Auch eignet sich haud scio mehr bei obwaltendem schmerzlichem Gefühle(Cic. de amic. I2.) oder bei lebhaftem Enthusiasmus für die Sache(Cato M. XVI, .56. de amic. VI, 20. N. D. I, 2, 3.). Nescio ist das einfache Verstandesurtheil, dafs man Etwas eben nicht wisse, u. s. w. Haec causa est cur nescias an dixerint Latini; haud scias an non dixerint. V. Gernh. exc. II. ad Cic. de am. libr. Eandem ob causam factum puto, ut etiam haud non, neque haud diceretur. Vid. lexx.