Aufsatz 
Scidae Horatianae : p. 1 / E. C. Francke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

26. tutela uti minus est quam curae cordique iis esse. Horatius igitur et de se ipse modeste ao verecunde loquitur et poetriam summe permulcet. ani, an rniih

v. 10- 12. Hie fide Teia Circen) Dulca dtium puellae proponit, per quod in studia Sua ineumbere possit, quae blandissime vel dis gratissimä et cordi esse modo dixit. Itaque illa summa non solum corporis venustate Sed ctiam animi pietate ingeniique elegantia excellere dicitur, quo in genere quantum consequatur efficiatque, et fide Teia luculenter significatur et argumenti gravitate, quod sibi ad dieendum proposuerit. Animadverte, quam arte haec cum iis cohaereant, quae antecedunt dis pietas tua et musa cordi est.

v. 13. Hie innocentis umbra) Sperare eam jubet fore, ut etiam voluptatibus vitae fruatur et in umbraculis amoenis genium suum curet(Carm. III, 17, 14) Lesbio innocenti, quale poetriam sobriam decet. Praeter hanc umbram nihil invenitur in hoc carmine, quod ad Sabini naturam pertineat; totum in Horatii poetriaeque voluntate describenda versatur. Factum bene, opinor; quorum enim animi concordant, i ubique inter se conjuncti beatissime viver possunt. Aliis locis, quos supra attuli, Horatius villae quoque amoenitatem festive depinxit.. 12

v. 14 16 neec Semeleius protervum) Jam ad se revertens promittit hic poeta tantum afore, ut pristino fervore vel fürore trahatur, ne protervum quidem aut petulantem sed placidissimum mollissimumque sese futurum esse. Semeleius i. e. Bacchus vel potius Bacchi cliens et assectator i. e. poeta ego. Quod poeta Semeleius appellatur, hoc nomen a Semela, Cadmi Thebarum conditoris fllia, ductum et discordiae simultatumque con- trarium ad rem constituendam amieitiamque conjungendam spectat. Opponitur nomen Thyonei. cum Marte) sc. conjunctus, i. e. socio Marte vel Martis more. Thyoneus) i. e. furibundus, furiose. Quae sententia huic extremae carminis parti subjecta esset, proximo carmine 18. eireumsgriptor aliquis explanare studuit sed lapsus est in ea re et cecidit. Denique si quis quaerat, qui factum sit, ut Horatius ad designanda carmina probrosa a simplici dicendi genere recedens tria ex fabulis nomina adhiberet, suspicari licet, blandiendi culpamque redimendi causa eadem verba esse electa, quibus ipsa poetria in carmine aliquo suo vel poemate usa esset. metues protervum) sc. me. Suavi quadam rei gradatione hoc dicit: nec solum ego omni maledicto injuriaque abstinebo, ne tu quidem metues, tu non modo tuta eris sed etiam secura; facillime hic et jucundissime eris.

Hoc usque in v. 4. hujus carminis decimi septimi, qua particula cireumscriptores haud raro utüntur, ut Carm. II, 18, 23(Ouid quod usque proximos...), Carm. III, 30, T(usque ego postera Crescam laude recens...), Carm. IV, 4, 45(Post hoc secundis usque laboribus...), affert mihi memoriam etiam carminis II, 9, ubi idem in eadem sede ostentatur. Quamobrem quanquam Horatii librorum ordinem servare in animo habui, semel tamen carminum serie omissa de illo jam nunc cursim exponere libet.

Carm. II, 9.

Ubi Valgius monetur, ut tandem aliquando luctu ac moerore desistat, frequentior rei sempiternae significatio nihil habet, quod mireris. Atque Horatius, excepta stropha ultima, in ceterarum unaquaque hanc notionem semel posuit et, ut strophae 2. verbis menses per omnes 2rεαηααασοσακας in stropha 4. omnes annos respondent, sic semper, quod est in stropha 3, iteratur in stropha 5. Sed cur in prima stropha(v. 1 semper, v. 4 usque) rem duplicavit? Nonne satis fuit quater id dicere, quod nunc sexies invenitur? Quid

Bil