25
adversantur, acerrime invehi verentur et poetae Venusini veneres virtutesque plenissimo ore dilaudant, ii haec circumspiciant velim quanto sordeant squalore, haec odorentur quam hircum oleant! Hercule sane, si quidquam, hoc potest pro certo affirmari, non esse poetae docti et elegantis, in blanditiis tanta verborum turpitudine peccare. An ex hac re tibi ipsa antiquitas ac musa Venusina, quae dis cordi erat, Octavianique aetas redolere videntur?
Harum rerum multitudo atque insulsitas eireumcidatur oportet. Quid optimum factu sit haereo. Facilius est enim apta dissolvere quam dissipata connectere. Quanquam quid cesso? Audeo haec proponere: 11
O matre pulchra filia pulchrior, Compesce mentem! Me quoque pectoris Temptavit in dulci juventa PFervyvor et in celeres iambos 5. Misit furentem. Nune ego mitibus Mutare quaero tristia, dum mihi Fias recantatis amica HSSl Opprobriis animumque reddas. Di me tuentur, dis pietas tua 10. Et musa cordi est. Hic fide Teia Dices laborantes in uno Penelopen vitreamque Circen. Hic innocentis pocula Lesbii Duces sub umbra nec Semeleius 15. Cum Marte confundet Thyoneus Proelia, nec metues protervum.
*
v. 1. O matre pulchra hilia pulehrior) Matribus blandiendum est, ubi filiarum gratia quaeritur, et facillime matres pleniore etiam ore de filiabus quam de se ipsis praedicari patiuntur, quum illarum laudibus suas contineri putent. Sed quum nesciatur, num poetriae mater ctiamtum fuerit in vita, haec blanda vox ad unam poetriam potest referri. Matris autem pulchrae pulchram filiam esse plus habet laudis quam per se pulchram esse. Radices enim, ex quibus aliquis natus est, quasi germanam ejus naturam denotant et genuinae ac domesticae pulchritudinis verbo adicitur stabilitatis potestas ac veritatis. Qua de causa nomina patronymica aliaque vocabula, quae ad stirpem et originem spectant, majorem saepenumero vim habent, ut ule AXιινν ade 1.rανν( ε⁴σ proprie amplius sonant quam AXdu¹, larοel, Oroges, et hebraice filius nequitiae pro homine scelestissimo usurpatur. Jam vero si matris pulchrae filia pulchra permultum habet blandimenti, quanto plus matre pulchra filia pulchrior!
v. 3. in dulei juventa) i. e. incredibile est dictu, dulcem, hilarem, placidam mol- lemque juventam tam tristia egisse. Horatius ita deprecatur, ut furore correptum sese vecordem et amentem fuisse significet.
v. 9. 19. Di me tuentur— est) Hoc cur dicat, cf. Carm. I, 22; Carm. II, 6, 13 sq.; 18, 9— 14; Sat. II, 6. Itaque quum illa poetria, eujus nomen incognitum est, eodem atque Horatius vel etiam meliore loco sit, ex hac naturae ac vitae morumque similitudine colligitur,
utrumque utrique optime congruere et ambos inter se jucundissime fore conjunctos. Deorum 4


