24
pabulantes et a lupis colubrisque tutas ac fistulam pastoralem. Quanto suavius ac plenius depinxit ejusdem amoenitatem in Epist. I, 16 et in Carm. II, 6. Et ut praedium Sabinum vacuum fuerit a viridibus colubris, quod nescitur, nonne in silva Sabina(cf. Carm. I, 22) Horatio lupus obvium sese dedit? IIle vero, dixerit quispiam, sed vv. 10— 12 addita sunt:„uteunque dulci fistula valles Usticae personuere.“ Ergo tantam vim et efficaci- tatem in illa fistula fuisse, quanta in Orpheo fuit, qui(Epist. II, 3, 393) tigres rabidosque leones lenisse dicebatur, et capellarum saluti non semper nec noctu in stabulis secundum pastorum quietem provisum esse sed tum demum, quum fistula caneretur? Praetereo nunc, ne legentium animos in uno loco diutius morer, quod haec particula uteunque, quum ubique de modo ac ratione usurpetur, praeter hos Horatii locos: Carm. I, 17, 10; I, 35, 23; II, 17, 11; III, 4, 29; IV, 4, 35; Epod. 17, 52, apud nullum veterem scriptorem bonum temporis significatione pracdita invenitur; cogito de ea re infra exponere quid sentiam. Sed quid rationis capellis intercedit cum Tyndaride? Nec enim pascit capellas nec— venia sit dicto— ipsa est capella. Nam non continuo, sicubi caprinum genus aliquamdiu quasi in portu est, puellis ibidem nihil omnino est, unde periculum immineat. Ac ne quis contra dicat, villae Sabinae descriptionem non his tribus strophis contineri sed agri admirabili quadam fertilitate, quae vv. 14— 16 significetur, augeri et dilatari, Gruppeo, qui eos versus resecuit, prorsus assentior ac defendo, neque has tantas laudes convenire cum iis, quae de cjus fundi natura Epist. I, 14, 19 et 23 atque Epist. I, 16 dicantur, aut cum iis, quae in hujus ipsius carminis versu 4. expromantur, quoniam eam regionem, quo nunquam perveniant venti pluvi, continua laborare sterilitate necesse est, et vix ullum apud antiquos locum posse reperiri, ubi pleonasmi figura aeque sit extenta ac diffusa. Videsne ut haec ubertatis notatio per sex verba copia, manabit, ad plenum, benigno, opulenta, cornu profundatur! Atqui Horatius Epist. II, 2, 122 bonum poetam docet luxuriantia compescere. Quem quum ibidem v. 112 verba, quae sine pondere sint, loco movere dicat, inania sunt ac virtute carent in v. 1 velox, in v. 5 totum vel tutum, quorum illud languet, hoc putide abundat, in v. 8 virides, in v. 9 Martiales, quod propter Martem, quem v. 23 exhibet, positum videtur, in v. 11 eubantis, in v. 12 levia, quod haud scio an eo minus ferendum sit, quod aspera ac dura saxa ad sonos repercutiendos multo plus valent quam levia. Porro qui convenit, Faunum, qui(v. 1) non semper sed saepe amoenum Lucretilem Lycaeo mutet, eundem (v. 4) usque, id est semper, aestatem igneam defendere capellis? Praeterea insuaves sunt iterationes, quales sunt capellarum v. 3 ct v. 7, vallium v. 11 et v. 17(cf. Epod. 2, 11 in reducta valle), aestus et caniculae v. 2 et v. 17, verbi metuendi v. 8 et v. 24 et in eodem versus loco. Atque, id quod recte jam monuit Gruppeus, quod versuum 13. et 14. scriptor praedicat, suam pietatem et musam dis cordi esse, ab ea verecundia, quae in homine debet esse, tam longe abest, ut nihil arrogantius excogitari possit. Postremo hanc tantam ineptiarum copiam cumulant olentis uxores mariti v. 7 productae. Quam novum verbum et inusitatum, quam jocosum ac decorum! Ad hoc quam nihil, quam inornate, quam exiliter Verg. Ecl. VII, 7 vir gregis ipse caper, Theocr. VIII, 49 1 0 αε, 1. Jeuxcy iydy dveo! Sed ut remain serium vertamus, nonne totum hoc carmen foedissimo odore inficitur, non haec honore indigna feruntur, ut ait Epist. II, 2, 1122 Quid enim, talia ad carminis amatorii rationem accommodata esse et Horatium poetriae urbanissimae naribus, ut ad se alliceret, pro florum suavitate res foetidas subjecisse? Qui nullas in Horatii libris esse interpolationes vel maculas alienas statuunt nec in eos, qui


