23
Vide, quam commode vv. 31 et 32. conjugia depingantur veri amoris expertia, quorum naturam nihil aliud melius potuit exprimere quam Venus, connubiorum conciliatrix, perfidum ridens ejusque filius cum arcu remisso. Non enim Amoris opera hae nuptiae erant effectae. Vide, quam leve vel potius nullum habeant solatium, quae Venus proponit! Vero amori nihil loci in hoc carmine concedendum putaxi, quod cum hujus argumenti ratione discreparet, et Jovis nomen ideo exstinxi, quod cognovisse videbar, quae fabulis continerentur de Jovis optimi maximi moribus inhonestis ac turpibus, ea omnia ab Horatio, qui Carm. I, 12, 13 solidas parentis laudes dicit, considerate esse praetermissa. Nam quae Carm. IV, 4 de Ganymede rapto memorantur, ea subditicia esse Peerlkampus docuit, nec quidquam Jubito quin Carmen III, 16 rejectis primis duabus strophis ordiatur a verbis Aurum per medios. Quod vv. 3. et 4. laevum picum et vagam eornicem improbans Oscinem— ab ortu substitui, saepe falsarii singulos versus aut totas strophas transposuerunt, cujus rei ut quasi praeteriens hoc loco unum proferam exemplum, Carmen II, 16(Otium divos...), quantum equidem judicare possum, ex quattuor strophis constat, quas in eum ordinem redigendas censeo, ut primo loco stropha 4.(Piuitur— aufert), secundo str. 3.[Von enim— volantes), tertio str. 5.(Ouid— fugit), postremo str. 7.(Laetus— beatum) collocentur.— Verum ut ad primam hujus carminis stropham revertar, sententiarum haec est series, ut Horatius se dicat non modo non recusare, quin Galatea a se discedens aliunde felicitatem petat, sed etiam a diis precaturum, ut secundo omine abeat. Dissolutio horum versuum est animi irritati.— In v. 35 tractus, quod posui, aut substantivi aut adjectivi vicem obtinet (edes pig 46ς). Cur tam multa aut deleverim aut commutaverim, uberius alias exponam.
Haec duo carmina altera ex parte inter se concinunt, altera differunt. Lydia Horatium sprevit, quia non erat formosus, Galatea, quia opibus divitiisque carebat. Prius est tenerrime blandientis, posterius magnam animi aequitatem simulantis et mala acerbissima praedicentis.
Carm. I, 16 et 17.
Haec duo carmina dilatando et aliena immiscendo ex uno facta esse Gruppeo facile ego concesserim. Is statuit, prius sic coartandum ae purgandum esse: O matre pulchra filia pulchrior, Compesce mentem; me quoque pectoris Tentavit in dulci juventa Fervor et in celeres iambos Misit furentem. Nunc ego mitibus Mutare quaero tristia, dum mihi Fias recantatis amica Opprobriis animumque reddas. Cui initio totum carmen posterius, excepta stropha quarta, annectendum arbitratur. Qua in re primum hoc miror,„octo stropharum carmen exoriri, quum, quod mihi perspectum habere videor, ex ceteris omnibus, quae quidem priores libri duo habeant, nullum unum quinque stropharum numerum egrediatur. Nec dubito stropham 7.(Suspecta — vestem), in qua qui nominatur Cyrus ex Carm. I, 33 a subjectore aliquo inscite arreptus videtur, quum idem de ea judicandum sit, quod ad Carm. I, 13, 9— 12 anno- tavimus, expungendam esse obtinere. Atque mirandum est, quod Horatius in villa sua describenda, quo Tyndaridem carissimam invitet, nihil habet quod loquatur praeter capras


