22
quam amicae oscula ea dicere, quao Venus quinta parte i. e. optimo g genere vel flore nectaris sui imbuerit.— Haud ab re duea cum noc. carmine comparare
Carm. III, 27.
Ut enim Lydiam monuit, ne corporis pulchritudine deciperetur, sie Galateae exponit, quam acerba sors eas manere soleat virgines, quae, quid vere beatum sit nescientes, ceteris omnibus rebus posthabitis, id quod Phoenissarum moribus consentaneum fuisse videtur, nihil nisi magnam fortunam i. e. splendidam rerum amplitudinem nominis que famam dementer sectentur. Cui carmini quum non dubitem quin multa sint inscite partim praefixa partim interjecta, ea audeo proponere, quae Horatii manu fuisse opinor:
Sis licet felix, ubicunque mavis,
Immemor nostri, Galatea, vivas,
Oscinem corvum prece suscitabo Solis ab ortu.
5. Sic et Europe niveum doloso Credidit tauro latus et scatentem Beluis pontum mediasque fraudes
Palluit audax. Nuper in pratis studiosa florum et 10. Debitae Nymphis opifex coronae . Nocte sublustri nihil atra praeter Vidit et undas. Quae simul centum tetigit potentem Oppidis Creten:„Vigilansne ploro 15.„Turpe commissum an vitiis carentem „Ludit imago? „Lmpudens liqui patrios penates, „Impudens Orcum moror! O deorum „Si quis haec audis, speciosa quaero 20.„Pascere tigres. „„Vivis Europe?“²„pater urget absens,- „„(Quid mori cessas? age te revelle „„Rete fallaci, nisi herile mavis „„Carpere pensum 25.„„Regius sanguis dominaeque tradi „„Barbarae pellex.“«— Aderat querenti Perfidum ridens Venus et remisso Jrrte irenn Filius arcu. Mox ubi lusit satis:„Abstineto“, 30. Dixit,„irarum, bene ferre magnam Disce fortunam, tua tractus orbis Nomina ducet.“


