21
autem oscula per se ipsum non est vulnerare, sed nimio impetu petere, artissime premere, rustice et libidinose dissuaviari, idem quod labra in labris ferruminare Plaut. mil. 4, 8, 25; dentes illidere labellis Lucr. 4, 1072 sdd. 1101 sq.; basia impingere Petron. sat. 31. Contrarium est oseula summa delibare Verg. Aen. XII, 434. Quae naturalis et principalis laedendi significatio sit, intellegi potest ex verbis copulatis collidendi, elidendi, illidendi; cf. praeterea Lucr. 5, 999 turbida ponti Aequora laedebant naves ad saxa.— Proprium huic verbo domicilium est in quocunque concursu vehementiore et conflictu.— Quae levius dixerat Horatius, ea ab homullo aliquo barbaro atque inerudito magis, quam par erat, explicata, exasperata, foedata sunt idque rerum ordine inverso. Nec enim, quum humore in genas labente(vv. 6 et 7) tenerrimus amor et dolor cumulatissimus esset expressus, postea verbum, quod vim haberet multo minorem, addi oportuit, uri enim neque amoris neque irae altiorem denotat gradum; nec vulnera dentium morsu accepta tactum labrorum horridum antecedere debuerunt. Accedit quod in enuntiatorum structura subjectores par- ticulis sive— sive, quodsi, quin, quid quod, atqui, similibus mirifice delectati sunt, qui quam intemperanter vocabulo sive duplicato sint abusi, praeter hunc locum testantur Carm. I, 2, 33 et 35; 4, 12; 7, 19 et 20; 12, 53 et 55; 16, 3 et 4; 22, 5 et 6; II, 14, 11 et 12; 17, 17 et 19; III, 4, 3 et 4; alia multa exempla.— Versibus 9— 12 expunctis nec quidquam est, quod praetermissum relictumque videatur, et totum carmen multo venustius exsistit et propius ad praestantissimi carminis I, 22(Integer vitae...) similitu- dinem accedit. Cedo nunc haec:
1
Cum tu, Lydia, Telephi Cervicem roseam, lactea Telephi Laudas brachia: vae meum Fervens difficili bile tumet jecur. 5. Tum nec mens mihi nec color Certa sede manet, humor et in genas Furtim labitur, arguens Quam lentis penitus macerer ignibus. Non, si me satis audias, 10. Speres perpetuum dulcia barbare Laedentem oscula, quae Venus Quinta parte sui nectaris imbuit. Felices ter et amplius, Quos irrupta tenet copula, nec malis 15. Divolsus querimoniis Suprema citius solvet amor die.
Caput est, fidem et constantiam, qua nihil majus sit in amore, sperari non posse in homine barbaro ac libidinoso. Bipartitum ita est carmen, ut octo versus priores indicent, quid Lydia cum summo Horatii dolore faciat, posteriores octo dissuadeant et tecte Horatium ipsum Lydiae amori commendent. Exitus suavissimus est, quem ultra progreditur Carm. III, 9(v. 24 Tecum vivere amem, tecum obeam libens), quod quum majorem etiam amorem declaret, tamen blandimentis huc adhibitis multo superatur; nihil enim potest blandius esse


