20
Ultra i. e. contra, si verbis parcius uteris. Non i. e. non offendes; etiam sileas i. e. etiamsi sileas. Ultra non etiam sileas pro„sed ita fac verbis parce utare ut ne sileas“ barbare et inquinate dictum esset.—(Quem locum alterum supra ascripsi Epist. II, 2, 70, eum sic emendandum existimo: Interualla vides, cum mane est, commoda.— Cum mane est i. e. integro die. Tanta sunt intervalla, ut emetiri non possis, nisi a mane usque ad vesperam curras; totius enim diei spatium exaequant, quamobrem facete commoda dicuntur.
Carm. I, 13.
Hoc carmen amatorium, quod est ex tenerrimis et castissimis, macula contaminatum est; vv. 9— 12(Uror— notam) inducendi sunt. Sub aspectum enim subiciunt rusticitatem, qua nihil agrestius, nihil magis ferum excogitari possit. Nec sunt ii audiendi, qui hujus memoriae cultum atque humanitatem tanto praestare antiquitati dicunt ut, quae multis locis aut incommoda et non apta aut obscoena ac tetra apud Horatium inveniuntur, veluti Carm. II, 11, 21, Sat. I, 2, 68— 72, Sut. I, 8, 38, Sat. I, 9, 70, Sat. II, 2, 89— 93, in lis ex veteribus ne elegantissimos quidem offendisse quidquam asseverent. Atqui plurimi eorum iidem sunt, qui veterum illorum libris nihil melius, nihil politius ac limatius, nihil his pueris ad legendum praestantius dari in manus posse vociferentur. Sed de illis locis infra copiosius disputabitur. Ut redeamus ad id unde devertimus, est certus quidam in rebus lascivis modus, quem si quid transierat, ab omnibus omnium temporum ac nationum honestis hominibus improbatum est. Quodsi quis neget, hunc locum esse ex illo genere, ego ita concedo, ut hanc mediam carminis partem cum ceteris neutiquam convenire statuam. Lydia fingitur vexari a Telepho et nunc ab homine ebrio foede mulcari nunc dentium morsu ita peti, ut labra cicatricibus afficiantur. Proh deum atque hominum fidem! Quae tandem puella, quae modo non omnem pudorem pudicitiamque effuderit, talia se patienter tulisse legat, quin erubescat! Atqui Horatius tota mente in id incumbit, ut blandimentis Lydiae gratiam aucupetur. Et quae puella has acerbissimas vexationes et contumelias aequo animo ac turpiter passa sit, eam ab Horatio eximia caritate diligi et in deliciis haberi? Profecto hanc stropham qui tuetur, haud dissimilis est ei, qui pieturae eleganti manu ac summa colorum suavitate effictae medium spatium coeno oblini patiatur. Sunt, qui lentis ignibus in versu proximo adducti verbum uror de amore dici censeant. Quod si tibi probatur, dicito agedum, quidnam necessitudinis inter se habeant haec dicta: „Amore tui, Lydia, incendor, sive a Telepho mulcata sive morsa ac vulnerata es“? O admirabilem, sententiarum nexum! Sed etiamsi uri ad iram referri velis, quae his quattuor versibus continentur, quum satirarum rationi optime conveniant, non solum a carminis gravitate abhorrent, verum etiam cum hujus rei natura diserepant. Perspicuum est enim, Lydiam etiam nunc ita affectam esse, ut Telephum laudet perpetuumque speret, quod, nisi fatua et barda desipit, facere non posset, si jam saepius inter rixandum umeris turpata aut per furorem labris esset vulnerata. Atque sic habeto, si Horatius, quem Lydia sperneret, tam turpiter vexatam accepisset, ea re non tam bilem et stomachum ei commoveri potuisse quam spem gratissimam ostendi fore, quod flagrantissime cupiebat, ut Lydia Telephi amorem abiceret. Immo una eaque gravissima irae causa haee erat, quod Lydia Telephi roseam cervicem et brachia cerea laudabat. Ne multa, Telephum Lydiae amore indignissimum esse, Horatius satis superque declaravit, quum barbare oscula laedentem dixit. Laedere


