19
stellas ita non multum excellit, ut ad praestantiam aliquam designandam nihil valeat. Optime conveniunt, quae Dillenburger adscripsit: Sapph. fragm. 3. Neue: Aorioes uεν dugt vldeν dσε‿αά 4mo0imrou, qaεννο dldos, Onndr, dr 1οισσα εαἀνααοσναασ TAναάσπάν¶qIwν ſend ςοσœxʒ.
v. 12. Luna) Ita concluditur hoc carmen, ut primis respondeant postrema et ad coelestia redeant; in eodem fere terminatur, unde orsum est.
Prima stropha proponitur Juppiter, qui est omnium temporum, secunda continentur praeterita, tertia praesentia et futura. Descendit, progreditur, regreditur, ascendit; mira quaedam agitatio motusque in hoc carmine brevissimo.
Ut ingentem meam audaciam vel dicam temeritatem, si quid potuero, excusem, qui hoc mihi sumserim, ut valida pro velut scriberem, non incredibile est, hoc ab eo, qui dictaret, sic pronuntiatum esse: valid' inter. Atque etiam forsitan quispiam interpretandi causa particulam velut aut verbo valida superscripserit aut margini adjecerit eamque postea alii cum illo commutaverint. Nec a fide abhorret surdastri alicujus librarii auribus pro in peremne accipi inter omne et, ne Marcellus diceretur inter omne Julium sidus micare, quo dicto Octavianus ceterique gentiles essent laesi, substitui potuisse micat inter omnes Julium Ssiddus.
Multi autem in Horatii scriptis reperiuntur loci, qui maxime aurium culpa videantur corrupti, ut scribi oportere censeo Sat. II, 1, 86 Sobwentur risu rabulae;— Sat. II, 2, 31 Unde ratum sentis;— Sat. II, 3, 298 Dixerit insanum qui me, pol fdem and.gt: Epist. I, 16, 12 Fons etiam aerio dare nomen idoneus; ibidem(vv. 55— 58 deletis) v. 59 Jume pater salue, elare eum dixit Apella;— Epist. I, 20, 10 Carus eris Romue, donec te deteret uetas;— Sat. I, 4, 106 Ut fugerem a vitiis vitiorum quaeque notando. Ne mirere, quae scribae auribus minus acutis male accepta erant a wisis, quum iis interpretandi causa exemplis adscriptum fuisset, hoc ipsum pro Horatii verbis substitutum est.— Epist. II, 2, 16 Des nummos, excepta plani te si fuga laedet, Ille feret... Perperam quum accepisset librarius aliquis excepta pta ni et syllabam pta a dictante, ne peccaretur, duplicatam opinaretur, ea omissa scripsit excepta ni, quo facto exeepta nil et metro poscente excepta nihil scribi placuit. Quid hoc loco sit laedere, cf. Epist. II, 1, 121; de plano i. e. errone cessanti, mr14„ ef. Sat. II, 7, 113, Epist. I, 17, 59. Quae adhuc scripta fuerunt, ea a vero longissime absunt. Non enim mango pretium feret poenae securus sed poenam ex actione redhibitoria metuet, si verna aut literulis graecis non est imbutus aut non idoneus arti cuilibet. Contra si fuga erronis, quae est excepta, herus acceperit detrimentum, non erit, cur mango hoc ei damnum restituat.
Nec tamen adversor, si quis haec omnia vel manuum vel oculorum incuria peccata esse malit, quum librarii per notas ac compendia literulis parum claris scribere solerent. Sic qui vitiati sunt loci, in eorum numero etiam Sat. II, 5, 82 et Epist. II, 2, 70 duco. Scripsisse enim Horatius mihi videtur Sat. II, 5, 82 De sene gustarit verum partita lucellum.(Quae scriptione vulgata continentur, inepta sunt. Quid enim tecum? Ulixes domo absens fingitur. Proci non tam libidinosi erant quam parasiti gulosi nec magnum donabant. Veri lucri nihil faciebat Penelopa. Partita, udννεκσα, de re mutua dictum, ne ignoraretur, cujus generis hoc esset lucrum. Atque ut eν 1ο⁶ς ejusdem satirac versus 90. et 91. attingam, quorum vera sententia ne intellegeretur interpungendi error impedivit,
ego sic distinguo: Diſficilem et morosum offendes garrulus; ultra Non, etiam sileas.— 3*


