18
. 5. Inde) i. e. secundum(post) eum. Descendit ad heroes, ad Herculem, qui (ieEieuros per omnem vitam non sine summo labore hominum rationibus fortissime consuluit, ad Dioscuros, qui a populo romano nunquam non egregie culti cum maxima erga homipes benevolentia tum tanto inter se amore fraterno erant, ut alter cum altero immortalitatem partiretur. Deinde a fabulis ad Romanos pergit, Regulum, Gracchos, Aem. Paulum, Fabricium, viros omnes prisca virtute excellentes. Qua in re cur aetatum ordinem perturbaverit si quis quaerat, nunc progrediens nunc regrediens simulavit sese animi pendere, recentioris memoriae an priorum temporum eligeret homines praestantissimos. Id enim agebat, ut sibi ipse respondens illico profiteretur, nihil sibi antiquius videri quam ut ex aequalibus viros summo honore dignissimos in iisque Marcellum collaudaret. Cujus animi ac voluntatis integritatem ita describit, ut videatur majores a Marcello superari potius quam aequiperari voluisse.
v. 6. Gracchos) Cur in Scaurorum locum Gracchos, duodi in codice quodam Parisino hujus strophae margini adscriptum est, substituerim, ejus rei causa haec est, quod non plures sed unus M. Aem. Scaurus, quem Cicero in oratione pro Scauro et in Fontej. 7 maximis ac paene divinis laudibus exornat, tanta laude dignus videbatur, nec existimabam numerum pluralem propterea esse admissum, quod metrum posceret. Neque vero dubitabam de Gracchis, quanquam Horatii consilio alienum mihi visum erat in hoc carmine Catonem Uticensem commemorare. Nam nobile Catonis letum dicere non poterat, quin Octaviani animum offenderet, nec sine causa Carm. II, 1, 24 atrocem Catonis animum dixit; Gracchos, quos auctores C. Marius et C. Jul. Caesar essent imitati, nihil obstabat quominus celebraret. Fieri potest, ut idem, qui vv. 33— 36 interposuit, utpote qui esset in Ciceronis scriptis multum volutatus, quum nullum hie Gracchis locum concedendum opinaretur, ex Ciceronis orationibus Scauros huc arripuerit.
v. 9. arvo) Jam prius quam cognovi, N. Heinsio arvo scribere visum esse, in eandem ego deductus sum cogitationem laetorque nunc, hanc conjecturam viri doctissimi auctoritate confirmari. Nunc ipsum legeram, quum haec scribebam. Haec arboris similitudo spectat ad Marcelli, qui et ab Augusto et a toto populo romano in deliciis habebatur, animi morumque integritatem. Arbores enim, quae in occulto arvo, quo nemo adeat, tutae sint ab iis, qui laedant, corrumpant, tondeant(Carm. IV, 4, 57), laetae atque integrae crescunt, nec ulla re expressius Marcelli incorrupta natura ac sanctimonia depingi potuit. Sonorum syllabarumque congruentia, qua arbor arvo et ignes minores excellunt, singularis quaedam jucunditas quaesita videtur, qua eorum sensus perfunderetur, qui haec de Marcelli Juliique sideris virtutibus audirent.
v. 10. micat) De asyndeto Longin. de sublim. XIX: dnoxa ernlaretr al Olovei nooxeirat τι Qεένέιρμμενα, lpoν dενν ρννοα α αιν 1ν dε̈νοντ. Hujus asyndeti vis ea est, ut et Marcelli virtute splendorem Juliae gentis futurum contineri demonstret, quod ipsa verborum colligatione(Mareelli micat) repraesentatur, et laetum exprimat animum, quo haec dicuntur. Lactitiae cst enim orationem corripere et festinanter agere— in peremne) i. e. in perpetuum. Nunc, quum Octavianus Marcellum adoptavit, qui succederet, non est periculum, ne Juliae gentis nomen ac gloria exstinguatur; propagabit Marcellus.
v. 11. valida) i. e. velut valida, praevalens, praceminens. Plena dicitur luna, Geæνννν n1* ouga, 0uαeεοσκνυννναοο. Appositum est, quo impletus lunae orbis notaretur. Nam lunae tum crescentis tum senescentis lumen certis temporibus adeo deminuitur et inter ceteras


