Aufsatz 
Scidae Horatianae : p. 1 / E. C. Francke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

superante Poeno ut in re notissima tam inutilia sunt, ut iterum magistrum tironibus ineruditis de annalium memoria tradentem audire videar. Porro cur appositum est gratus? cur insigni? Tam insolenter se ostentare non cadit in poetam verecundissimum. In stropha 11. latius quam par est saeva paupertas et auitus apto(vel arto) eum lare fundus describitur, nec saeva illa paupertas quidquam habet, quod ad Marcelli vitam possit accommodari. Porro quod Curium et Camillum paupertas bello utiles tulisse dicitur, bello utilem esse per se parum gloriosum est, nam etiam homines omnis humanitatis expertes et perditissimis moribus consiliisque dissolutissimis praediti utiles bello esse possunt. Per- multum etiam interest, num injurias inferas an propulses, utrum pro salute publica dimicetur an contra. Sententia manca et quasi curta est. Quid, quod Horatius se ipse Carm. II, 6, 7 lassum maris et viarum militiaegue et Epod. 1, 16 imbellem ae parum firmum fatetur ab eoque Epist. II, 1, 124 non nemo vates exponitur militiae quanquam piger et mulus, utilis urbi et Carm. I, 1 bella matribus detestata appellantur? Haec res utcunque se habet, certe quidem, si eum, qui bello fortissimum se praestiterit, nihil aliud quam utilem bello dicas, hoc tenui nomine et inopi virtutis ejus eminentiam haudquaquam consequare. Hoc verbum eo pondere, quod res flagitat, caret. Postremo ut ad stropham 12 transeamus, quoniam deus O. M., quae est ejus sapientia, providit, ne arbores, ut utar proverbio germanico, usque in coelum crescerent, instituitque ut, quum acetatis suae quasi fastigium adeptae essent, decrescerent et emorerentur, arborem ultimae et incognitae originis decrepita aetate esse nec ejus collationem ad integrae florentisque aetatis adolescentem qua drare liquet. Atque quod Dissenius vult, occulto aevo idem esse quodnon animadversis incrementi temporibus, sensim sensimque ego neque possum adduci ut credam, nec perspicio, quid laudis habeat hoc ipsum lente crescere.

Ex his tot tantisque salebris ut expediamur, si forte inducendo emendandoque proficere aliquid possimus, audacter periclitemur. Horatius, quantum ego conjectura assequor, haec scripsit:

(Quid prius dicam solidis parentis

Laudibus, qui res hominum ac deorum,

Qui mare ac terras variisque mundum Temperat horis?

5. Inde et Alciden puerosque Ledae, Regulum et Gracchos animaeque magnae Prodigum Paulum referam camena

Fabriciumque? Crescit occulto velut arbor arvo 10. Fama Marcelli, micat in peremne Julium sidus valida inter ignes Luna minores!

Ad v. 1. solidis) Cic. Sest. 43, 93: Quotusquisque invenietur tanta virtute vir, qui solidam laudem veramque quaerat? Cic. Vat. 3, 8 homo imperitissime Soliddae laudis ac verae dignitatis. Solidae laudes sunt integrae, perfectae cumulataeque, omnibus numcris absolutae.(Quum dieit Horatius, cum Jovis majestate nihil unum debere comparari, declarat, quam non sit adulator neque Marcelli neque Octaviani. Hoc quidem

optime is intellexerat, qui vv. 49 60 suo, ut dicitur, Marte pessime affinxit. 3