16
nec imbellem feroces progenerant aquilae columbam, ut ait Carm. IV, 4, 29— 32, et ef Eurip. in Alemae. apud Stob. Grot. 363: 6⁵ αφιεε, 80,αυην να dydνν εσρ„ννεσνιοσά rsανα,*εαάσ sνι μοια τm1¶ρυει ν τoν παόιτ 6. Ex quo intellegitur, parum apte illa esse dicta ad Jovis laudationem. Aliud est enim a nullo superari, aliud neminem sibi parem gignere.— Quae versu 18. continentur, supervacanea sunt et inutilia, nisi quod hoc novum et recens adjectum est, a Jove ne simile quidem sui quidquam esse procreatum. Ergo ne Minerva quidem ullam habet cum patre similitudinis partem et tamen dea est et proximos illi oceupavit honores! Et quod hoc loco definitur, quid simile aut secundum sit, quid proximum, repugnant multi veterum loci, in quibus Quint. X, 53 quanto sit aliud proximum esse, aliud seeundum; Ibid. 86 secundus est Vergilius, propior tamen primo quam tertio; Corn. Nep. Pelop. 4, 3 haec fuit altera persona Thebis, sed tamen secunda ita, ut proxima esset Epaminondae. Ne ea quidem cum hoc loco faciunt, quae scripta inveniuntur Cic. Brut. 47, 173: duobus igitur summis, Crasso et Antonio, L. Philippus proximus accedebat, sed longo intervallo, tamen proximus.— Luce enim clarius est, qui alteri proximus accedat, eundem similem aut secundum esse negari non posse et, ubi similes aut secundi cum proximis conjunguntur, antecedere proximos. Efficitur, Minervam, quae Jovi proxima accedat, parentis, quamvis longum sit intervallum, si non omnino at aliquatenus tamen esse similem. Insuper illud tamen in v. 19 mirum quantum jejuni et a lyricorum ratione alieni habet. Denique tota hujus strophae summa est ea, ut in ludo magistrum discipulis praecipere credas tum de verbis cognominatis tum de fabularum elementis et deorum dignitatis gradibus. Consimilia sunt et proxima his accedunt, quae Carm. IV, 4, 19— 22 inculcata leguntur.— Ut ad stropham et ordine et argumento proximam progrediamur, si proeliorum audaciam illustrare sententia erat, satius fuisse arbitror pro Pallade vel Libero Martem proponere, cujus propria est virtus bellica, nec minus mirum videtur, quod non ideo Apollinem celebraturus est Horatius, quod salutem afferat generi humano, sed eo potissimum, quod certa sagitta se praebeat metuendum. Ac ne ad hanc confirmationem redarguendam alios afferas hujus poetae locos, quibus de Minervae et Bacchi acrimonia ac virtute militari praedicetur, velut Carm. II, 19, vv. 7. 8. 21— 24, Carm. III, 4, 57— 60, hos adulterinos esse infra probabitur.— De nimis longo ac fuso Tyndaridarum praeconio jam supra dictum est et hoc unum restat, ut moneam, quam incondito sententiarum ordine et a rerum natura discrepanti usus sit scriptor horum versuum. Nam quum conciderunt venti nubesque fugerunt, tum demum humor agitatus defluit saxis et unda ponto recumbit. Nec possum non quaerere, quam bona elici possit sententia ex verbis quod(vel di vel nam vel quum vel quam vel quo) sie voluere?— Venio ad stropham 9, in qua quae significantur Romuli et Pompili in rem romanam merita multo magis ad Augusti virtutes spectant quam ad Marcellum, in quo laudando totius carminis summa versatur, nec errare videntur, qui Catonis nobile letum commemorari non debuisse censent. Sed, quod majus est, plerique interpretes ad superbos Tarquini fasces hoc loco defendendos asciscunt Cic. Phil. III, 4:„Quasi vero ille rem Romanam a Romulo primum conditam, a Numa Pompilio legibus institutisque temperatam non omnium regum maxime auxerit et amplificaverit, qui, ut Cato libertate, ita ipse regno dignissimus fuit.“ Quid? Horatius in animo habuerit Tarquini superbiam carmine decorare? Nisi omnia me fallunt, homo fraudulentus, qui hanc ipsam Ciceronis vocem nosset, imitans insevit hanc stropham nec reputavit, quam temere et insulse apponeret superbos.— In stropha insequenti verba


