15
eaedem terminationes(inter omnes— inter ignes— minores) modum transeunt. Quin etiam quod in v. 13 dicam, in v. 25 dicam, in v. 34 memorem, in v. 39 referam eamena leguntur, hoc carmen verbis ejusdem significationis ac formis paulo nimium abundat.—
Neque in dicendi genere desunt, quae suspicionem commoveant. Nam in v. 21, cujus prima verba proelis audax ad Liberum referri solent, hyperbaton a sermonis facilitate, qua Horatius uti consuevit, nimio abhorret; in v. 22 per soloecismum te pronomen omissum est ante sacuis inimica virgo beluis; in v. 45 arbor occeulto aevo dicitur pro arbor
occulti aevi, in locum enim genetivi mensurae temporisque spatii nullo pacto debet substitui
ablativus; in v. 46 legimus micat inter omnes Julium sidus pro inter omnia; etenim simul audiri ignes, qui ex insequenti alio enuntiato hue arcessi possint, vix ac ne vix quidem statuendum, nec magis aptum est homines intellegere. Noli praetermittere, quam perperam haec inter se conjuncta sint:„Quid prius dicam solitis parentis laudibus? unde nihil majus generatur ipso, proximos illi tamen occupavit Pallas honores. Neque te silebo, Liber, et(te) Diana nec te, Phoebe. Dicam et Alciden puerosque Ledae. Romulum post hos prius an Pompilium memorem an Tarquinium dubito an Catonem? Regulum et Scauros Paulumque referam camena Fabriciumque. Hunc et Curium utilem bello tulit et Camillum saeva paupertas. Crescit— fama Marcelli; micat inter omnes Julium sidus.“ Nonne haec omnia titubantis sunt, modo dubitantis et interrogantis, modo ajentis et affirmantis? Et quam laxe connexa aut quanto potius hiatu ac lacuna stropha 12(Crescit occulto...) a proxima 11 distat. Tota res vacillat.
Nec magis partium aequalitati consultum est. Nam praeter Jovem, cui jure ac merito majus pracconii spatium tribuitur, quum ceteri dii atque Hercules et viri illustres omnes paucis verbis notentur, Dioscurorum laudes per septem versus(26— 32) producuntur.
Atque in hac tanta deorum hominumque nobilium multitudine*) nescio, utrum tot nominatos esse magis mirer an non plures? Cur Martis, Veneris, Mercurii, cur M. Curtii, Horatii Coclitis, Deciorum, Q. Fabii Maximi, Mucii Scaevolae, Gracchorum, Scipionum, innumerabilium aliorum nulla fit mentio? Itaque quum omnia ad Marcellum, Augusti generum, celebrandum pertinere verisimillimum sit, falli mihi non videor, quum sic sentio, eos potissimum deos et viros priscae virtutis romanos adhibitos esse, quorum laudes cum
Marcelli natura morumque integritate rationem aliquam ac similitudinem habere videbantur,
nec potuisse fieri, ut Horatius omnes hujus generis commemorare cogitaret.
Jam vero sententiarum vis ac natura qualis sit, consideremus. Quid solitae parentis laudes in v. 13 aliud significant nisi tralaticiam ac vulgarem cantilenam, quae tantum abest ut legentium animos novitatis gratia oblectet, ut rei quotidianae taedio molestiaque afficiat!— Post vv. 14— 16, quibus summa Jovis potentia ac sapientia ita describitur, ut uihil amplius, nihil magnificentius dici queat, sequuntur haec: unde nil majus generatur ipso. Etiamne hoc in laude ponendum? Necesse est enim sit alterum de duobus, ut Juppiter aut nolit se ipso majus quidquam generare aut non possit. Cur nolit? an propter metum et invidiam ac nimiam sui cupiditatem? An non possit? Fortes creantur fortibus
*) Tu velim conferas, quae C. M. Wielandus de hoc carmine dixit in eo libro, qui inscribitur: „Horazens Briefe aus dem Lateinischen übersetzt und mit historischen Einleitungen versehen. Zweiter Theil. Dessau, 1782.“ pag. 23. sq. 2


