Aufsatz 
Scidae Horatianae : p. 1 / E. C. Francke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

gravissimo Horatius proponit, nihil admodum est nec cum scurris aut maccis nec cum furibus nisi honestis ac gravibus. Inhonesti fures plus, quam satis est, in Laverna pulchra (Epist. I, 16, 60) patrocinii habent. Denique quae summatim ac generaliter de ingenii celeritate atque calliditate exposita erant, boum pharetraeque raptu, utpote re inter gra- vissimas laudes vili atque fraudulenta, vitiari non debuerunt. Risui hic locum dare haud- quaquam oportuit. Quod contra quam sanctum habetur poetarum munus, quum idem deorum nuntius dicitur et lyrae parens!

Quae hic arripit poeta ipse, eadem Horatius Carm. I, 38 puerum suum jubet afferre. Illic enim demonstrat, quo poesis genere utatur, quas res quomodo tractet. Docet, sese non delectari rebus speciosis, quae ex locis remotis arcessantur; nec calamistris inurere ea, quae exponat; nec sequi, quae raritatis gratia sensibus quasi titillationem adhibeant, sed et rerum et orationis studere simplicitati. Hanc simplicitatem nitidam eum velle significat myrtus. Quod bibentem se fingit, bibere, combibere, imbibere, concoquere animus saepissime dicitur. Arta sub vite qui bibit poeta et tutus a nimiis solis caloribus, is immoderati mentis aestus ac fervoris expers non altius assurgit aut ampullas proicit(Epist. II, 3, 97), sed et in rerum delectu et in verborum genere animi habitu utitur temperato. En allegoria lepidissima, unde Horatius, ut mea fert opinio, alterum carminum librum inchoavit et auspicatus est.

v. 10. virgague... turbam) Ovid. Metam. XV, 158 Morte carent animae. Mer- curius aurea virga coercet animas, impedit, quominus aeque ac corporum partes dissipentur et intereant; providet, ut permaneant. Est enim interitus, ut ait Cicero Tusc. I, 29 quasi discessus et secretio ac diremptus earum partium, quae ante interitum junctione aliqua tenebantur. Quam bene Horatius de animorum immortalitate speraverit, indicio sunt et Carm. II, 13, 21 28 et Carm. I, 28, quod quum maximopere perturbatum ac corruptum sit, de eo mox copiose disseremus.

vv. 11. 12. superis imis) Vide sodes, quam lepide hoc carmen orbem conficiat et a calce ad carceres i. e. ad Atlantis imaginem revertatur. Sententia haec est, ingenio excolendo humanitatisque studio et hujus vitae et futurae honestati suavitatique consuli.

Habes carmen, quo breviorem eandemque praeclariorem verae humanitatis descri- ptionem quis est qui legerit?

Carm. I, 12.

Quum Gruppeus noster, cujus Minoem ab iis, quorum in manus hae scidae meae perventurae sunt, perlectum esse velim, et tres primas et postremas tres strophas eraserit, quod mihi omnino probatur, restat, ut de novem reliquis(4 12) exponam, in quibus multa sunt, quae non ferenda videantur. A rebus parvis et levibus ut ordiar, molestae sunt verborum iterationes ut v. 13 prins, v. 33 prius; v. 13 dicam, v. 25 dicam; v. 22 sueuis, v. 43 saeva; v. 26 superare, v. 36 superante; v. 27 nobilem, v. 36 nobile; v. 45 velut, v. 47 velut; v. 46 inter omnes, v. 47 inter ignes. Haec scripsisse poetam in com- ponendo diligentissimum credat Judaeus Apella! An si quis in scribendo tiro et indoctus talia a se composita tibi proponat, laudetur? Insuavia etiam auditu sunt strophae 9. et 10. initia propter sonorum similitudinem(Romulum post hos Regulum et Scaur os) et, quum in stropha 12 syllabarum concentu ac suavitate id agi videatur, ut ipsarum rerum, quae inter se comparantur, emineat consensio auribus subjecta, trium tamen deinceps versuum