Aufsatz 
Scidae Horatianae : p. 1 / E. C. Francke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

II, 28): Sapientem locupletat ipsa natura. Quae quum ita sint et hujus furti jocosi notio tam late pateat, ut ad beatam ingenii ubertatem ac venam benignam(Carm. II, 18, 10) referatur et ad elatum illum animum, qui, quidquid usu venit, ita non angitur aut moerore afficitur, ut joco ludoque utatur ludunt enim poetae atque amara lento temperet risu (Carm. II, 16, 26) manifestum est, exemplo tertiae strophae(Te boves Apollo) ex fabulis petito, quod mentem avocet ab ea communitate, quae verbis quidꝗuid plaeuit expressa est, nec quidquam nisi manuum promptam et expeditam celeriter aliquid surri- piendi facultatem risus que materiam ostendat, eam rem, quae hic agatur, non modo non collustrari sed etiam obtegi, occultari, vitiari. Nam his summae gravitatis laudibus Mercurio tributis leve ac tenue alios decipiendi et ludificandi artificium interjectum et Mercurio praestigiatoris petulantis personam ab Horatio impositam esse mihi non potest persuaderi. Lyrae parens quidquid placuit jocoso furto eondere callidus dicitur. Fidibus canere et furari hoc loco conjuncta sunt. Duo hac stropha, non tria attribuuntur Mercurio. Inter parentem enim et callidum nulla est particula copulativa. Non deorum nuntium lyraeque parentem et callidum Mercurium dicit, sed deorum nuntium lyraeque parentem callidum, i. e. oœς πανσεεοσ eε⁴ εεμον ⁶υννπαα Quod quum ita sit, quid tandem lyrici in ipso opere suo furantur, nisi quod ingenio ac mente arripiunt? Apollini boves jocose Mercurium eripuisse fabulae docebant: nonne est germanorum poetarum, quae in rebus reconditis abstrusisque philosophi haud raro Apollinis more, qui est Aogiag, perquam laboriose et obscure extricare student, eadem ita, ut ludibundi(cf. Epist. II, 2, 124) videantur, ac blandissime exponere? Hoc quidem est causae, cur Carm. III, 21, 14 sqd. sapientium curae arcanumque consilium jocoso retegi Lyaeo dicantur. De mea quidem sententia Horatius pro sua fabellas versandi et interpretandi ratione, quae de Mercurii furtis tradebantur, in eam partem accipi voluit, quae congrueret cum dei dignitate ac sanctimonia, qui humanitatis esset auctor ac princeps. Furandi quidem verbum in ea significatione natum est, ut per fraudem ac nefas aliena surripere valeat. Sed deinde omni injuriae vi ac notione abjecta, quod idem in fallendi verbo factum est, a domicilio suo proprio in eam partem ascendit, ut nihil aliud sonet nisi ita aliquid arripere vel facere, ut alii non sentiant, nec raro ea vis adicitur, ut, qui facili negotio id efficiat, ceteris minus ingeniosis ac callidis, qui in ejusmodi arte rudes hebetesque sint, cum laude praestare dicatur. Haec posterior et amplior verbi potestas ne dubites quin vera sit, ejus rei documento est adverbiumfurtim; praeterea cf. Cic. Pis. 40, 97 occultus adventus, furtivum iter per Italium; Mart. V, 50, 5 non semel ergo mihi furtum fecisse licebit?(i. e. nullo invitato unum solum coenare, lενμμιααοανεν. Quam innocenter!); Verg. Aen. V, 845 pone eaput fessosque oeulos furare labori(i. e. Exxdehoy. Quam sine culpa!); Ovid. Met. XIII, 103 sq. Ithaco, qui elam, qui semper inermis Rem gerit et furtis incautum deeipit hostem. Ovid. Fast. VI, 433 furtis aptus Ulixes i. e. insidiis ac dolis, oναυιν̈ναιιι dνασᷣασi; quae res tantum abest ut probro sit, ut in ejus laude ponatur. Furtim et latenter rem agunt poetae. Quippe; secum enim loquuntur tacitique ita recordantur(Epist. II, 2, 145) ut animo collecta cernant, quae aliorum aciem fugiant. Graece eondere furto verti potest 1ιQ0Q]ł9G1νυνοω¶õ0_¶e·χ;EGα ο vel ædlεεoντα τποοιααdνεωα. Congruit enim ratio verborum graecorum*lεπsey, Aomi, G⁵⁵ά, †αοσα.*) Hacc omnia ut paucis complectar, ei Mercurio, quem hoc carmine

*) Germanice totum locum sie fere reddi licet, opinor: Dich, Meister in der Kunst, Jedwedes, was schön dir scheint(des Liedes werth), von Andern unbemerkt, in heitrem Spiel dir zuzueignen.