12
Mercuri, facunde nepos Atlantis, Qui feros cultus hominum recentum Voce formasti catus et decorae More palaestrae: 5. Te canam, magni Jovis et deorum Nuntium curvaeque lyrae parentem . Callidum, quidquid placuit, jocoso Condere furto. Tu pias laetis animas reponis 10. Sedibus virgaque levem coerces Aurea turbam, superis deorum Gratus et imis.
Ad v. 1) Cur originem Mercurii memoraverit si quaeras, Atlas, Promethei generis humani vindicis et patroni frater, 6⁷συ doe αdoœσmνσ ετπ⁴ἀωφ 36„9ea oldev, d*e¹ d64 1s ziovcs adτds rode, t paldy e ²ad OMνν ⁴ανρς νωοαασν(Hom. Od. I, 52), et res terrestres et coelestes spectat ac perspicit. Quamobrem nepos ejus aptissimus est, qui hominum saluti provideat. Simul Atlantis nomen(x⁴*ννια) et munus molestias laboresque designare videtur, qui cum in animo excolendo rerumque natura perserutanda tum in omnibus vitae partibus bene agendis exanclandi sunt. Nam, ut ait Seneca de ira 2, 7, 1, nihil est aerumnosius sapiente.
v. 3. voce formasti) Cic. de or. I, 8„Quid magis proprium humanitatis quam sermo facetus ac nulla in re rudis? Hoc enim uno praestamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos et quod exprimere dicendo sensa possumus.— Ut vero jam ad illa summa veniamus, quae vis alia potuit aut dispersos homines unum in locum congregare aut a fera agrestique vita ad hunc humanum cultum civilemque deducere aut, jam constitutis civitatibus, leges, judicia, jura describere?—(Quamobrem pergite, ut facitis, adolescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et reipublicae emolumento esse possitis.“—
v. 5. Jovis et deorum nuntium) Mercurius docet res divinas, quae Juppiter velit nuntiat, deorum mandata perficit, ad benevolentiam conjungendam gratiamque reconciliandam princeps.
vv. 6—8. curvaeque— furto) Calliditas non ea intellegitur, quae est remota ab justitia, nihil enim honestum esse potest, quod justitia vacat(Cic. Off. I, 19); sed haec sapientia potius est appellanda et ea ingenii sollertia ac facilitas, qua, quidquid placuerit, animus sine fraude doloque malo arripiat et in usum suum convertat. Consulto igitur et dedita opera, ne furti nomen esset invidiosum, appositum est jocoso. Armenta autem, quae Apollo Moudæyer pascere et custodire dicitur, quid aliud significant nisi ea, quae ad animum scientia ac probitate augendum pertinent, quae sunt vera vitae bona? Ac ne dubites, quae vis hoc loco subjecta sit sub verbo condendi, cf. Epist. I, 1, 11 et 12:
Quid verum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum; Condo et compono, quae mox depromere possim.
Id est enim cujusque proprium, ut ait Cicero Fam. 7, 30, quo quisque fruiter atque utitur. Quid est autem in rerum natura aut in hominum vita, quo homo doctus, quo poeta lyrae studiosus contemplando non fruatur atque utatur? Praeclarum igitur illud(Cic. Fin.


