11
ut in Horatii carmine, tam contorta est ac perplexa quam quae maxime, ut cum hoc loco vix ullus possit conferri alius nisi Sat. I, 4, 45, Sat. II, 2, 29, Epod. 1, 5— 10, ubi hie poeta eodem dmππερ⁵ασσας dicendi modo videtur usus esse. Videtur, inquam, nam, quod mox viderimus, Sat. I, 4, 45 haec scribenda sunt:
Idcirco quidam, comoediane haece poema Esset, quaesivere.
7
et Sat. II, 2, 29 omnia rectissime erunt, simulatque sic interpunxeris:
Num vesceris ista, Quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem? „Carne tamen“!— Quamyis distat nil haec magis illa?
Carne tamen sc. vescor, inquis, et hoc dicis, quamvis distat nil haee magis illa? Adversarius interloquens, ut millies, inducitur.— Extremum est, ut epodi I rationem habeamus, cujus non solum vv. 25— 34, quibus dubito an nihil ineptius proferri possit, delendos sed etiam vv. 5— 10 miris quibusdam verborum trajectionibus exsolvendos puto. Quum enim incommodissime haec deinceps aliud alio excipiantur: v. 7 persequemur, v. 9 laturi, v. 10 ferre, v. 11 feremus, v. 14 sequemur; quum vita jucunda v. 5 et 6 et otium dulce v. 7 et 8 parum inter se differant; quum denique is, cujus vita altero superstite jucunda est, apud inferos jucunde vivat neque illius familiaritate utatur, meo jure facere videor, ut etiam has trajectiones: quibus te vita si superstite jucunda et mente laturi decet qua ferre, utpote Horatii consuetudine alienas, fastidiens scribam:
Ibis paratus Caesari periculum Subire, Maecenas, tuo. Quid nos? utrumne perferemus otium, Non dulce ni tecum simul, An hunc laborem?— Te per Alpium juga Inhospitalem et Caucasum Vel Occidentis usque ad ultimum sinum Forti sequemur pectore.
Enimvero in verborum compositione Horatius ab omnibus calamistris et contortionibus tam remotus est, ut nihil planius, nihil commodius, nihil simplicius cogitari possit.
Neque magis stropha quarta commendatur, cujus primo vocabulo quin ad majora paratur ascensus. Quid vero? Majus, difficilius, impeditius esse homines falli quam deum Apollinem? Porro quorsus hic tam ineptus trium nominum cumulus Atridarum superborum Thessalorumque ignium et iniquorum Trojae castrorum? Et quid dicitur Priamus dives? An quod(Carm. III, 16, 9)
Aurum per medios ire satellites Et perrumpere amat saxa potentius Ietu fulmineo?
Hoc si dicitur, nullo mehercle negotio efficere poterat Mercurius, ut Priamus falleret Atridas. Relinquitur, ut Horatium inani hoc apposito epicorum more ad rem ample exor- nandam usum esse dicas.
Itaque hoc archetypum duco:
2*


