Aufsatz 
Scidae Horatianae : p. 1 / E. C. Francke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

et compta, alia mediam dico partem tracta et male limata(decentes decet decet). Nec magis placet exitus; quippe est enim tristis. Quanto suavius ad calcem decurrit hiemale carmen I, 9, cui hoc vernum ut ex altera parte responderet, vide ne mediocris aliqui poeta condiderit.

Carm. I, 7.

Dividitur hoc carmen in duas partes, quarum priorem, quae est usque ad v. 14, Gruppeus rectissime improbat, posteriorem utpote vividam ac nervosam servat. Cui ego ita accedo, ut etiam haec, quae versibus 19 21 interjecta sunt, seu te fulgentia signis Castra tenent, seu densa tenebit Tiburis umbra tui reiciam. Quid enim attinent ad rem ipsam fulgentia castra et densa Tiburis umbra? Addita sunt, ut haec posterior pars cum priore, in qua(v. 13) Anio ac Tiburni lucus memorantur, aegre copularetur. Offendo etiam aliquid in ipso dicendi genere, quod mihi nescio quid incompositi et alieni habere videtur. Praeterea metrum stare non potest, strophae enim sunt versuum quaternum.

Carm. I, 9.

Stropha prima et tertia obelo notatis Gruppeus noster sextam acerrime defendit, nec potest negari, quae de extremis Horatii carminum partibus exposuerit, omnium assensu esse comprobanda. Hanc stropham sextam et verborum ordine et sententiae dulcedine eminentem qui deletam velint, eos omni verae poesis gustatu carere dicit. Equidem quanquam in medio relinquo, expungenda sit necne, tamen temperare mihi non possum, quominus aperte dicam ea, quibus sexta stropha terminatur, oculis, quintae finem auribus mirifice blandiri dubiumque esse, utra blandimenta potiora sint habenda. Quae ambo qui retinere vult, ei videndum est, ne sint perperam et praepostero ordine collocata. Apparet enim, multo majores in amore fecisse progressus eum, qui cum amica sermones lenesque sub noctem susurros concordissime et tenerrime conferat, quam qui manu ac vi allata armillas de lacertis vel de digitis annulos puellae deripiat, quae, quamvis superari velit, tamen simulet se nolle obsequi. Quod quum ita refelli possit, ut aliquanto dulcius esse dicas fugientia captare quam rebus in medio positis uti(cf. Sat. I, 2, 108), denique reputa sis, qüam laxe sit stropha sexta superiori annexa et quasi claudis pedibus sequentis instar habeat. Noli dubitare, quin in lenibus susurris suavissimus sit carminis exitus.

Carm. I, 10.

Mercurium, qui hac allegoria collaudatur, Horatius humanitatis politioris summum auctorem et antistitem intellegit. Ostendit, quae sint humanitatis partes ac virtutes et praemia. Homini Mercurii beneficio ac disciplina uso attribuuntur ingenii cultus et facundia, corporis cura et exercitatio, gratiae reconciliandae(ac rerum divinarum) artiumque elegantium studium, calliditas, pietas, denique laetitia et immortalitas. Mercurius enim est 46)¹09, Sνσυοο, dxακιοοο, uouαιοs, 9⁶.e 80⁴àQο, X0000Gε½ vxorτμοινιιπσ⁶. Sed, quod mirandum est, Horatius rem ita instituit, ut ceteris virtutibus omnibus posthabitis calliditati et fallendi artificio, quasi id omnium esset caput, locum concederet longe amplissimum. Fallaciae enim, quae solae duobus illustrantur exemplis, quibus ceterae laudes carent, dimidiam totius carminis partem(vv. 7 16) explent. Accedit quod strophae tertiae oratio,