. 9
notari et, quod huc affertur Senec. epist. 92 Frigidum aliguid et calidum novimus; inter utrumque tepidum est, ne hie tertium desit, frigere totum locum assevero ac, ne quis Nauckio astipuletur, qui ingeniosius quam verius tepentes virgines juventuti calenti opponi dicit, quod in sexu femineo plus pudoris sit tenerioresque sensus, non minore amoris aestu virgines quam pueros incendi solere Horatio(cf. Carm. III, 9) notum fuisse existimo.
Quod autem Gruppeus archetypum vv. 1. 4. 5— 12 contineri censet, cum haec mihi inchoata potius quam perfecta vidéantur et vv. 13— 16(Pallida— Manes) retinere velim, haeret mihi aqua in verbis fabulaeque Manes. Fabulae Manes haud dubie sunt somnia, opinionum commenta. Num mortuos, qui Manes sunt, fabulae Manes possunt premere? Quamobrem diu dubius ego haesi, num pro Manes substituendum esset inanis et nox admittenda poculorum inanis*), sed re desperata nunc ab oculorum fide ad aurium judicium confugio. Quid, si scribimus?
Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni Nec prata canis albicant pruinis.
Jam Cytherea choros ducit Venus imminente Luna Junctaeque Nymphis Gratiae decentes.
Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto Aut flore, terrae quem ferunt solutae;
Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, Seu poscat agna sive malit haedo.
Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas Regumque turres. O beate Sesti,
Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam, Jam te premet nox pupulaeque tabes.
Ad vv. 3. et 4. Cytherea Venus refertur ad gaudia amoris; Luna i. e. Lucina, noctis custos, cum totam rerum naturam nocte quiescentem tum fetus partusque in uteri tenebris crescentes tuetur ac custodit; Nymphis junctae Gratiae decentes(vel, si malis, decenter) designant, quaecunque natura gignat et pariat, decora esse gratiaque ac venustate affluere.
v. 12. Posui pupulaeque tabes. Unde haec petiverim si roges, in mentem mihi venit verborum intabuissent pupulae Epod. 5, 40**). Conf. Verg. Aen. VI, 828 animae dum noete prementur. Verg. Aen. X, 745. Olli dura quies oeulos et ferreus urget Somnus; in aeternam clauduntur lumina noctem.
Huie strophae tertiae, quamvis nos v. 11 et te v. 12 inter se dissideant, ideo patro- cinor, quod causam affert, cur hic poeta temporis opportunitate fruendum dicat. Sententia enim haec est, cito labi aetatem et arripiendam voluptatum occasionem, dum vivatur.
Causam meam ad liquidum perducere non potui; oleum et operam videor perdidisse. Melius viderint alii, qui ingenio ac doctrina plus valeant! Alia hujus carminis sunt nitida
*) Germanice: die Nacht, wo keine Becher klingen. **) Germanice: die Nacht, wo's Auge bricht.


