8
Herculanensibus vel Pompejanis aliquando cruatur priscum et bonum Horatii exemplar, quocum hi codices scripti conferri possint.
Est operae pretium cum hoc carmine componere Carm. II, 1, quo Horatius exponit, quid in iis, quae ab Asinio Pollione describuntur, omissum nolit. Neque enim alio consilio ibi cineris dolosi et atrocis Catonis animi mentionem inicit, nisi ut Octavianus in republica constituenda utriusque factionis habeat rationem clementiaque utatur. Cujus carminis II, 1 nihil nisi vv. 1. 2. 7. 8. 13— 24 Horatii, reliqua nihili esse judico.
Ut complectar, quae duobus primis Horatii carminibus continentur, altero quali esset mente animoque et quo vitae genere ac studio maxime delectaretur(ef. Carm. I, 31), altero quid de republica sentiret ac cuperet, paucis ille quidem sed nervose dixit.
Carm. I, 4.
Ad Gruppei me auctoritatem conferens vv. 2. et 3.(Trahunt— igni) eicio non tam propterea, quod verbi trahunt, cujus in locum alii trudunt alii torquent alii ducunt supponi volunt, penultima syllaba corripitur, quam quod, ubi verni temporis jucunditates et hiemalis incommoditas ac molestia describuntur, ab co loco alienissimum est de hiemis gaudiis et suavitatibus loqui. Gaudere enim stabulis aut igni est uti cum voluptate. In iis, quae sequuntur, vv. 7. et 8. mihi displicent.
Ac primum quidem insuave est, verbis alterno terram quatiunt pede idem fere dici, quod in v. 5. illa ehoros ducit significant, quin etiam verbum choros ducendi multo elegantius et exquisitius videtur quam terram alterno pede quatiendi. Nympharum quidem agrestium mos est, ut in saltando firmiter insistant et pedem plantamque supplodant; Gratiae decentes, saltationis artifices, tenero ingressu mollique gradum suspendunt, vix ut summis digitis solum attingant. Non saliunt terrae graves ut villicus Horatii Epist. I, 14, 26, non tundunt pede terram inepti more adulatoris Epist. II, 3, 430, nec in modum Salium priscum et horridum ter quatiunt humum Carm. IV, 1, 28; I, 36, 12.
Tum lege v. 7. priorem partem(Alterno terram quatiunt pede) itemque v. 13. (Pallida mors aequo pulsat pede), ubi idem pede codem versus loco iteratur: jam intelleges hoc esse importunum et intolerabile. Quodsi quaeritur, uter eorum versuum delendus videatur, sine ulla dubitatione ego praefero ut meliorem v. 13, quo, ut Nauckius diligentissime more suo observavit, sono p quinquies repetito(pallida pulsat pede pau- perum) ipsa pulsatio imitatione exprimitur, non secus atque in v. 1. consonanti v ter posita(vice veris et Favoni) spiritus Favonii ac flatus et Carm. I, 2, 1 et 2 molesta is syllabae crebritate tristis illa calamitatum continuatio auribus subieitur.
Deinde a pedum pernicitate, quae si non in omnibus saltantibus at certe in Gratiis est, longe abhorret gravium spondeorum(alterno terram) usus, qui quidem multo accommodatior esset ad Cyclopum opera et labores. Sed quid Cyclopibus hie negotii est? „Jam verno tempore“, inquit Dillenburger,„a Vulcano parantur fulmina, quae a Jove aestate mittantur. Ver enim breve est pelliturque instante ardore.“ At enim omni tempore anni Cyclopes in opere sunt nec quidquam aestatis et fulminum mentionem pertinere puto ad hujus carminis argumentum, in quo duo inter se contraria versantur, ver et hiems, aetas florens voluptatique obsequens et mors.
Cum Gruppeo facio in vv. 17— 24(Et domus— tepebunt) exstinguendis molesteque fero, Orcum tribus nominibus noctis fabularumque Manium et domus exilis Plutoniae


