—=
pugno equidem sed flavum flumen et limi colore inquinatum cum villae amoenitate dis- crepare contendo.
v. 11. Nube— amietus) Hom. Iliad. V, 186:*ερέααe Kiduνεμε̈νορςο μοωια XV, 308: 8iαοενο dιμον ερρν‿ XX, 150:»εoερτν ˙⁴μοωιν ε⁵άενι. Nubibus involvuntur dii in proelio, quum injurias ac scelera ulciscuntur; candor umerorum salutem notat, quam in castigando spectant et meditantur. Candida enim sunt laeta, prospera, beata. Quamobrem Apollo arcitenens(Carm. II, 10, 19) est d**( τσςs, i. e. idem 8 ½010g et daeslrog, dvεαιοο, στ. Nam aurum quoque signum laetitiae est et felicitatis, itaque Mercurius in Carm. I, 10, 17 pias laetis animas reponit sedibus virgaque levem coercet aurea turbam.
v. 12. Augur Apollo) ut Apollo sive ritu Apollinis auguris i. e. futura prospicientis et curantis.— Jam quum obtestatus est Octavianum, ut veniret Caesaris ultor et salutem afferret Romanis, pergit ita ut, quid fieri malit, ostendat.
v. 13. sive) i. e. sive potius. Hoc tecte significatur, proprie enim siwe particula duo conjungit, quorum nihil intersit utrum eligas. Sed quid agat et velit, hoc ipso Horatius declarat, quod alterum extremum adjunxit.— nuda tu) Nuda figura i. e. inermi sunt di imbelles et propitii, Qεν εναρνεe, qualis semper est Foui&ιοιννοο, deαeννντα, dονο 6doy. Nuda figura autem deus opponitur deo nube amicto.— Tu pronomen hoc loco non eam vim habet, ut alter opponatur, quod arbitratus esse videtur, qui strophas superiores (Sive tu mavis— vultus in hostem) ad rem amplificandam insevit, sed est enixe pre- cantis vel exhortantis ut sexcenties, veluti Carm. I, 9, 16 neque tu choreas; Carm. I, 11 Tu ne quaesieris; Sat. II, 2, 20 tu pulmentaria quaere sudando; Epist. I, 2, 63 hunc tu compesce catena; Epist. I. 18, 44 tu cede potentis amici lenibus imperis; Vergil. Aen. VI, 95 tu ne cede malis; Cic. Phil. II, 13, 33 tu vero adseribe me talem in numerum. Quam saepe Cicero: tu velim scribas ad me!— Cur neque mutata neque nudata scripserim, ejus rei causa haec est, quod mihi in rei mutandae vel abiciendae commemoratione reprehensio aliqua videbatur latere, quam ab Horati mente alienam fuisse putarem.— juvenis) Quo nomine quam apte Octavianus appellatus esset, jam alii inter- pretes explicarunt; sed hoc quoque moneri velim, dulcem esse juventam(Carm. I, 16, 23), placabilem, ad deponendam offensionem mollem ac promptam.
v. 14. Alitem) Hoc spectat, ad insolitam illam celeritatem, qua Octavianus victorias reportasse et cuncta terrarum subegisse(Carm. II, 1, 23) dicebatur.— imiteris sc. precamur. 1
v. 15. patiens vocari) Jubetur non esse Caesaris ultor Apollinis ritu nec velle vocari, sed pati vocari et ipse esse Mercurii ingenio ac more clemens, misericors, omnium animos in gratiam reconciliandi studiosus.
Quae supra proposui tanquam vera et germana, quanto minus ampla sunt a circuitu, tanto ad sententiarum vim ac continuationem praestantiora videntur. Nihil amplius habeo, quo audaciae meae levitatisque crimen infirmem ac diluam. Erunt, qui somniantem me alucinatum esse existiment, qua in causa eo utar solatio, quod omnes, qui hanc novam ingrediuntur viam, etiamsi, ut H. Peerlkampus, A. Meinekeus, O. F. Gruppeus, plurimarum sunt literarum ac summi ingenii, in acerrimam aliorum vituperationem incurrere solent. Sunt enim qui, quum capiti mederi debeant, reduviam curent et, ut Germani dicunt, prae arborum multitudine ipsam silvam universam non videant. Dü faxint, ut ex ruinis


